{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 299","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 299","ref":"299","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/299","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/299.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Nam si eorum, quae hîc dixit, propriam aut saltem certam habuisset experientiam, nunquam illa, quae primo loco adduximus, in eum modum subiunxisset: nunquam ea, quae Sosigenes tradiderat, in dubium vocasset, vtpote experientiâ per se confirmata. An igitur haec à Clauio relata Eclipsis per Ptolemaicas hypotheses ab Hipparcho & Sosigene transsumptas possit excusari? Minimè. Primum in ipsa longitudine media fuit Luna, maior diameter Lunae, quàm solaris etiam περίγωος. Deinde Sol ipse versus apogaeum ibat, & penè minimo angulo spectabatur. Causa igitur phaenomeni alia est quaerenda. Ac nescio, an eam Plutarchus libello toties iam pulsato de facie Lunae, planè detexerit, quando ab eclipsi, quam ipse viderat, exorsus, sermonem in genere nectit; Luna, inquit, etiamsi totum aliquando Solem occulter, tamenis defectus latitudine & tempore caret, (regulam ex suo facit exemplo, diuersum vidisti in commemoratis exemplis) sed quidam elucet splendor circa orbitam, non sinens altam nimiamque fieri vmbram. Ita planè est, quamuis Sol tegatur totus, aër tamen Solem circumstans, quò Soli propior, hoc splendidior est. Quare, si crassior fuerit aer, deque illo exigua aliqua particula, quantâ cono visi Solis intercipitur, fuerit obscurata, circumstans aer splendere videbitur circulari formâ. Accedunt alia experimenta. Confirmat mihi sanè D. Iessenius, cuius cap. 5. mentionem feci, Anno 1598. 25. Feb. vel 7. Martii, eclipsinSolis sibi in Aula Torgensi per nubes visam, splendore Lunam planè cingente; seque eam Solis laborantis formam Epigrammate & allegoriâ prosecutum. Illa tamen eclipsis in Braheano calculo totalis esse non potuit, ne quidem per legitimam Lunae diametrum à perigaeo discedentis. Non potuit igitur Iessenius vndique Solem videre, sed quod vndique Lunam circumstare vidit, splendor erat aeris. Anno 1603. 8. 18. Ianuarij, horâ vnâ post occasum Solis, Lunam totam obstruente pilâ turris, nihilominus orbis albus satis clarus apparuit, vt putares esse Lunam per aqueam nubem, aut splendorem Lunae quasi in aquâ dilutum. Non habuit tamen euidentem finem, sed obliterabatur in nubem. Et facilè splendor hic ab ipso corpore discernebatur moto capite. Simile quid mihi accidit sequenti 16. 26. Ianuarij vesperi, Lunà in perigaeo versante, cum plurima admiratione.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 298","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/298"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 300","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/300"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}