{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 301","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 301","ref":"301","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/301","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/301.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Erat autem eius dici aër supra modum splendidus, longè à Sole. Huiusmodi quid credibile est etiam circa Solem fieri posse, quando Luna ipsi interijcitur: vt siue aër, siue etiam aetherea substantia, quae non est omninò nihil, sed suam quoque densitatis rationem habet, à Sole illustrata, splendorem concipiat, qui Sole occultato, lucem solarem repraesentet: vti supra mihi rubor Lunae, absente solari illustratione, genuisile num Lunae lumen à Sole aceptum, videbatur esse. Id enim ex prop 23. capitis 1. deduci potest in hunc modum. Sit AB corpus Lunae, CA. DB radii extremi corporis solaris determinantes Lunę vmbram AE. BF. Sitque G locus in superficie terrae in media vmbraLunae. Eijciantur GK contingens orbem Lunae, & GHI remotior. Cum ergò in G conspici possit, quicquid est ętheriae substantię vltra KA versus IH. illustretur verò à Sole, quicquid est vltra CE. Ergò videbitur ex G aliquid à Sole illustratum. Quare per 23pr. primi capitis, communicabitur illi substantiae (quae ponitur esse coloris nonnihil particeps) aliquid de luce Solis, idque radiabit in plagam à Sole. Quae ergò sunt in spatio KA particulae, fortius radiabunt in G. quàm quae sunt in spatio IH. quia illae rectioris sunt radiationis, & ipsi CE radiationi solari propiores; IHG verò obliquior est ad CE.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 300","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/300"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 302","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/302"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}