{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 305-2","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 305-2","ref":"305-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/305-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/305-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/305-2.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Vt Iupiter Saturnum tegat, vix semel intra multa secula fieri potest; factum tamen anno 1464 esse videtur: & secuti sunt euentus pro magnitudine signi, quos hodieque cernimus ob oculos. Cometam aliquem à Iouis stella tectum, quidam ex Proclo colligunt, vide lib. I. Progym. Tychonis, fol. 619. Iouem à Marte totum eclipsatum vidit Moestlinus Tubingae, & cum eo ego anno 1591. 9 lanuarii. Color Martis igneus rutilans arguebat Martem inferiorem. Proclus obseruatum ait, Venerem subter Martem currere, sicut Mercurium subtercurrentem Veneri. De Venere & Marte experimentum refertidem Moestlinus, anno 1590. 3Octobris mane horâ; Martem totum à Venere occultatum, colore Veneris candido rursum indicante, quòd Venus humilior fuerit. Veneris & Mercurii mutuae possunt esse occultationes. Iam Venere superiore, iam Mercurio. Anno 1599. cum 21. 31. Maij Mercurius vnò quasi gradu superasset Venerem, tantundem ferè septentrionalior: descenderet autem sequentibus diebus & versus Eclipticam, decrescente latitudine, & versus terram in Epicyclo, crescente diametro visibili; factum tamen 29 Maij, vel 8 Iunij (nam totum interiectum octiduum pluuiosum & nubilum Gratii fuit, vt & sequentes dies vsque in 3. 13. ) vt diligentissimè respiciens ad Venerem, nullum tamen viderim Mercurium, cum viderim Geminos & Capellam. Persuadebar quidem, me ex orientali Veneris parte longius culos quosdam & subtiles radios visere, Venus tamen colorem non mutauit. Analogia motus diurni & praecedentes obseruationes omninò Mercurium proximum Veneri statuunt. Solem Venus hoc seculo tegere non potest, potuit tamen ante annos circiter ducentos, & poteritolim Meses. Mercurii nodi in Tauri & Scorpionis principio vel Arietis & Librae fine sunt, possuntque hodie ac ferè omnibus temporibus, Planetam hunc sub Solem inuehere.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 304","label":"304","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/304"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 306","label":"306","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/306"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}