{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 306","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 306","ref":"306","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/306","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/306.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Quo minus mirandum, quod in vita Caroli Magni legimus ad annum 807 annotatum, his verbis: Stella Mercurii 16 Cal. April. visa est in Sole quasi parua macula nigra: tamen paulo superius medio centro eiusdem sideris; quae octoties (vt ego lego barbare, non octo dies) à nobis ita conspecta est. Sed quando primum intrauit vel exiit, nubibus impedientibus non potuit adnotari. Author Astronomiae peritus fuit, quod apparet ex consignatione tot Eclipsium, & quod copulam Solis & Mercurij calculo tenuit, ex quo sciuit, maculam illam esse Mercurium. Annus tamen nescio quo casu vitiosè conscriptus est. Fuit enim Anno 808. XVI. Cal. April. (fortè quod Annum à Paschate inchoat) Nam eius diei meridiana hora in Regiomonte calculus Prutenicus exhibet locum Solis o. 45. V. Mercurij o. 31. V. cum lat. 2. 9. quam latitudinem certum est à Ptolemaeo citra obseruationum indicia sic ordinatam, ne hos duos Planetas sub Solem induceret. At iam dictum est, hodiè nodum in Arietis fine esse, vt non praeter rationem sit, tunc fuisse circa initium huius signi. Iam igitur non ampliùs soli Auerroi de hoc phaenomeno credimus, postquam Christianae professionis homo suum quoque calculum addit. Lunae super fixas ingressus penè quotidiani sunt, solentque diligenter annotari ab Astronomis. Sic Agrippas Bithynus & Timochares Pleiadas, Menelaus Romanus frontem Scorpij, iidemque authores non semel spicam Virginis, Tycho Brahe & Copernicus Palilicium, Ego cor Scorpij (vt supra cap. 5. num. 5. dictum) Moestlinus creberrimas etiam minutiores occultari à Luna vidit. Ita Saturnum à Luna tectum Waltherus notauit, (vide infra cap. 11. probl. 30.) Iouem Monachus historicus Anno Christi 807. lanuario, Martem Aristoteles & Moestlinus, Venerem Copernicus lib. 5. cap. 23. Verba Aristotelis lib. 2. de coelo, cap. 12. Lunam enim vidimus, cum bifariam ita diuisa esset, vt altera ex parte obscuraretur, ex alterâ luceret, sensim congredi cum stella, quae Martis dicitur, & eam quidem, cum obscura illius parte occupata fuisset, ex parte illius lucida emervere. Non potuit igitur hoc esse alio tempore, quàm anno tertio Olympiadis centesimae quintae, ante Christum anno 357. in nocte 4 April. Sole in 10 Tauri, Luna cum Marte in 3Q. latitudine eâdem; cum Aristoteles iuuenis 21 annorum audiret Eudoxum, vt ex Laertio notum. Commendat ibi Aristoteles Chaldaeorum industriam, à quibus multa talia ad Graecos peruenisse dicit.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 305-2","label":"305","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/305-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/305-2"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 307","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/307"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}