{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 31.1-4","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 31.1-4","ref":"31.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/31.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/31.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Quod igitur primam attinet sententiam, ea quidem vera est, si tamen & definitio coloris legitima supponatur. Ideo namque color est instrumenti visorii ad mouendum potens, quia de natura lucis est. Itaque luci primò & per se competit, parietes (& sic oculum) alterare. At nec sufficit ad hoc colori esse luci cognatum, oportet & actu illustratum esse à luce, & sic lucem quandam combibisse, quae hoc capite lux communicata dicitur. Secundo Aphorismo definit Aristoteles lucem, non in sua natura, puto, sed quatenus ad videndi negocium concurrit. Et si verò impoßibile videtur, ipsißimam lucis naturam penitus rimari: praestat tamen aliqua, propius ipsam lucis naturam concernentia, rimari, priusquàm ad lucis functionem procedatur. Certum enim est, tunc rectißimè nos scire quid quidlibet poßit in alio, cùm quid in seipso sit intellexerimus. Idem & de perspicuo dicendum: Quod hic definit Aristoteles non aliter, quàm si nominis reddat rationem. Perspicuum enim aliquid tunc est, cum per id perspicitur, & pellucidum, cum quibusdam luminibus pellucet. At neutrum sit nisi in luce. At multò propius ad naturam rerum accedit, qui dispositiones indicat, quibus praesentibus corpora pellucere apta sint, seu praesente luce seu absente. Certum enim est, accessu lucis naturam corporum non mutari: & tamen alia corpora vtrobique tenebrosa manent, alia tantum absente luce. Ita in tertia sententia fit vtrique vis, & luci & pellucido. Nam ita sonant verba, quasi lux in natura sit, primo pellucidi causâ: quod secus est. Lux enim est colorum illustrandorum causa: pellucidum verò vtriusque causâ, scilic et vt colores ab vno sole absente illustrari possent. Non itaque lux est actus perspicui, sed actus potiùs colorum, quatenus videntur, seu radiant. In quarta discere cupio, si lux (vel, si cum Scaligero libet distinguere, lumen) non est defluxus à corpore lucente, quomodo sit igitur praesentia eius in pellucido. Si Sol est in aere praesens, & tamen affixus in coelo, per effluxum igitur in aere praesens erit. Nisi forte occultae philosophiae quippiam in his admirabilibus latet verbis: quod quidem admiretur incognitum cui lubuerit, doctrinae cupidi verbis inanibus non satiantur. Adde quod secundum demonstrata hoc capite radius in perspicuo (quatenus perspicuum) non est, sed fuit, vel quasi fuit. Est verò in solis rerum coloribus & superficiebus.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 30","label":"APPENDIX AD CAPVT PRIMVM: ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/30"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 31.5-6","label":"31.5 to 31.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/31.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/31.5"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}