{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 318","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 318","ref":"318","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/318","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/318.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"At DGB sunt anguli parallaxeos latitudinis, quia B est in plano ad polum Eclipticae tendente, & DGB. GBI. qui priùs metiebantur verticalem parallaxin supremi Eclipticae puncti sunt aequales. Patet ergò propositum: cuius quidem demonstrationis occasiones peti potuissent ex Copernico & Alfragano, de parallaxibus. Dicoiterum: Etsi Luna à visu non distet aequaliter, dummodo à centro terrae aequaliter absit, rursum parallixes latitudinis quàm proximè aequales esse. Nam siue locus B sit in M sub ipsa Ecliptica, absorbetur omnis parallaxis latitudinis, siue in F polo Eclipticae, tunc si G Luna aequaliter circumcirca distat ab A centro terrae, aequaliter etiam ab F loco distabit, & res in priora recidit. NamGA omnes ponuntur aequales, & GF manet vbique eadem, & GAF vbique rectus, quia AF axis, ergò & GF omnes aequales. Itaque si est aliqua inaequalitas, oportet, vt sit maxima, quando B est medio loco inter M. F. in gradu 45. Lubet inquirere hanc. Sit igitur qualium AFI. talium AG vel AH54. quanta est minima Lunę distantia, cùm parallaxin habet maximam. Et quia MB est 45. Erit DB vel BE. hoc est, DA7O7II. qualium AF1O000O. & AG5400000. Sed BHD. 44. 26'. Differentia non maior1. 12. At non vsurpamus BHD parallaxin profundissimam sub terra: nec enim infra horizontem descendimus, parallaxes inquirendo. Erigatur ergò ex D puncto ipsi plano DBA ad rectos DC & ipsi AG aequalis AC extendatur, determinans longitudinem DC. & connectant CB. quia ergò AD. DB ęquales, & DC eadem, & ADC BDC recti, erunt & ACD. BCD aequales, repraesentantes horizontalem parallaxin latitudinis. Nam quia CDG rectus, erit C Luna in horizonte, vel paulò infra. Et quia CBvel CA 5400000. qualium BD, 70711. erit BCD angulus 45. 1. Itaque differentia à BGD 37. quanta potest esse omnium maxima. Dico tertio, in eadem poli altitudine, eodem Eclipticae puncto oriente, & Luna in eadem remotione à centro terrae versante, quando videtur in Ecliptica; omnes latitudinis parallaxes esse re vera aequales, in quocunque gradu Eclipticae. Manentibus enim caeteris, & GHEclipticam veram repraesentante ex A centro terrae, IKV.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 317","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/317"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 319","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/319"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}