{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 325","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 325","ref":"325","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/325","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/325.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Cum ergò separatio fit, vt, exempli causa, nubis alicuius à stella interlucente: tunc res minor ad visum, nempe stella, ipso separationis affectu, magis conspicua, oculi aciem ad se conuertit. Stellam igitur, vt quae paruo cernitur angulo, directè oculus intuetur; nubem, quae maiori videtur angulo, & qui totum ferè occupat oculum, idem oculus intuetur obliquè. Separationis igitur actum ascribit illi rei, quam directè intuetur, nempe stellae. Hoc pacto visus circa mobile aberrat. Nam si nubes ab ortum tendat in occasum celeri motu, stella quamuis & ipsa, tardius tamen, ad occasum tendat, in ortum ferri videbitur, nubi obuiam. Omnium verò euidentissima huius aberrationis causa est in eo, quod oculus posteriori parte capiti affixus, nihil cernit maiori angulo, quàm partes faciei extantes: illae verò situm ad oculum obtinent eundem; quare caetera omnia videbuntur moueri, si quis aliqua machina ignarum conuertat, ita vt motus, quem ipse facit, aestimator non sit. Et quemadmodum oculi capiti, sic per caput corpori, per corpus naui aut domui, aut toti regioni, eiusque horizonti aspectabili sunt affixi: Quae cùm sint propinqua, & magna appareant, magnoque angulo videantur, teneantque situm cum oculo eundem, necesse est, caetera omnia, quorum situs ad id, quod continet videntem, (seu nauis sit, seu terrae planities,) mutatur, videri ipsa per sese moueri. Habent enim locati rationem, ea verò, quae proximè oculo circumiecta sunt, loeo & continenti assimilantur. Ex his sequitur, etsi nos quis in Lunam aut aliud errantium astrorum transferat, motusque Lunae sit maxime sensibilis, causa celeritatis, de quo postea, nihilominus visum iri Lunam nobiscum quiescere: Solem verò & quaecunque sidera in iusta fuerint propinquitate, omnia, praeter suos motus, iis etiam motibus putari moueri, qui fuerint ipsius solius Lunae proprii. Quare non habent Optici, quod ex suo armario contra Copernicum depromant, dumis terram domicilium nostrum moueri statuit.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 324","label":"CAPVT. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/324"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 326","label":"CAPVT. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/326"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}