{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 329","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 329","ref":"329","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/329","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/329.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Pars causae optica in hoc sita est, quòd cùm motus Planetae à visu Eccentricus sit, partes igitur aliae huius circuli longius absunt à visu, quàm reliquae. Per ea igitur, quae cap. 9. dicta sunt, & per 7 & 131 quarti Vitellionis, aequales arcus circuitus Planetae apparebunt inaequales, circa apogaeum parui, circa perigaeum magni. Etsi igitur Planeta ipse sit aequalis celeritatis in omnibus arcubus, tardus tamen ibi apparebit, vbi arcus apparent minores, velox vbi magni. Haec arcuum vel imminutio vel auctio optica, censetur potissimum in semicirculis, in hunc modum. Sit A centrum visus, idem & mundi centrum, B centrum Eccentrici ECD. eiecta AB in C & F. erit Capogaeum, F perigaeum. In punctis A & B erigantur perpendiculares GH. & DE. Et sit iam Planeta constans in suo motus vigore, per omnes eccentrici arcus. Erit aequali tempore in GCH. atque in HFG. propterea maiori in DCE. quàm in DFE. Sed in D & E videatur ex centro A in locis oppositis sphaerae fixarum, cuius A centrum, longius igitur in DCE moratur, quàm in DFE. At quia visus ignorat DCE esse maiorem, quàm DFE. propterea, quod remotionem partium vtriusque circuli non internoscit, sed aequaliter abesse putat: ideò tardiorem putat Planetam supra DAE lineam, quam infra eam. Sed quęris, quo argumento sciatur, Planetam in oppositis spectari partibus circuli? Respondeo, primo ex A centro, imaginamur nobis circulum maximum, qui appellatur aequinoctialis. Deinde ex obseruationibus scimus, idem A centrum visus nostri versari etiam in eo plano, in quo Planeta quispiam suum cursum Eccentricum perficit. Scimus etiam id planum seipso aequabile esse, non tortuosum, & inclinari ad priorem circulum, id est, secare illum. At cum duo circuli se secant, linea sectionis communis, est recta; per 3. vndecimi Euclidis, quae cùm per centrum aequinoctialis eat, vt per A. quod supponitur in vtroque plano esse, secabit igitur aequinoctialem in D. E. locis ex A oppositis. Quo igitur artificio Planeta deprehenditur in aequinoctialem incidere, eodem in loca opposita incidere deprenenditur. At id in Astronomia & doctrina primi mobilis docetur.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 328","label":"CAPVT. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/328"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 330","label":"CAPVT. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/330"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}