{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 33","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/33.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"Idem igitur perspicuum eadem sui parte omnibus omninò coloribus erit imbutum, & tamen mouebit diuersos visus non illa colorum confusione, vt colorum confusionem videant eandem omnes, sed, quod experientia testatur, hunc faciet videre viride, alium rigrum, tertium rubeum. Quaeso autem qua ratione pellucidum hoc praestare poterit? Et quomodo in momento tanta aeris profunditas alterabitur, imo quomodo tot colores sustinebit eadem parte sui? Itaque cùm non sit adaequata haec commentitia causa effectui, neque secundum varietatem visionum vno & eodem momento varios & ipsa modos accipiat, pro nulla habetur. Amplectamur ergo veram sententiam hoc capite descriptam, & irresutabilibus experimentis stabilitam, à Sole scilicet, & à coloribus Sole illustratis, defluere species consimiles, ipsoque fluxu attenuari, donec in medium quacunque ratione opacum incidant, ibique suum fontem depingani: fierique visionem (quod infra cap. 5. dicetur) cum opacus oculi paries hoc modo pingitur, confusam, cum confunduntur ibi picturae variorum colorum, distinctam cum non confunduntur. Nisi enim talis defluxus, specieique defluentis attenuatio adsciscatur, nunquam Aristotelicis principiis efficietur, vt oculus aliter afficiatur visione remotae rei, aliter propinquae, quantitate visa & colore viso in pari gradu per compensationem constituris. Vide de hoc etiam cap. 3. Sententia 13. verum hoc habet, colores non nisi in luce videri, at causam aßignat falsam, dum lucem perspicui causà introducit, quae, vt dixi, nocet potiùs perspicuo. Lux autem ideo requiritur ad colores videndos, quia colores non radiant, aut speciem emittunt in haemisphaerium, nisi illustrentur lute solis aut facularum. Ita sententia 14. planè peruertenda est. Quo plùs oculus patitur (visionis causâ) ab intermedio, hoc minùs rectè & perspicuè res trans illud videbuntur. Tunc itaque perfectißima fit visio, cum oculus planè nihil ab intermedio patitur. Et 15. plane oculus à coloris specie per corpus pellucidum transeunte alteratur sine ope pellucidi. Et 16. si planè vacua esset regio coelûm & terram inter, omnium accuratißima fieret visio eorum, quae in coelviam videntur (non tamen, quod ille Philosophus dicebat, formicae in coelo, impediente hoc imbecillitate instrumenti.) Itaque videant alii, quid de analogia sensuum sententia 17. introducta sit sentiendum. Quid si enim ana logia sic potiùs formetur, vt, postquam nobis de visu constat, iam ad eius normam & de auditu, deque odoratu disputemus. Et de odoratu quidem nemo negabit effluere quippiam odoris exipsa substantia rei, recipique in nares, idque tantò sentiri fortius, quantò medium, & distantia minuitur: adeò nihil ad informandum sensum confert hic medium. Quinimo tempore sistitur fluxus iste, substantiâ racuatâ & arescente fonte. Quodque attinet proportionem huius effluuti ad medium, scilicet ad aerem, odor ignis rationem habet, sursumque ab aeris saeculentia expellitur.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 32.4-5","label":"32.4 to 32.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/32.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/32.4"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 34.1-4","label":"34.1 to 34.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/34.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/34.1"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}