{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 334","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 334","ref":"334","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/334","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/334.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Rationem nominum Astronomi hanc possint dare: quod in conmixtione motus primi & secundorum, quae retrogrado cientur motu, locum suum antecedentis diei inter fixas, appulsu ad meridianum maturiore, praeuertunt: & sic προηγῦντον. Quae verò directo motu mouentur, eorum loca sub fixis, quae obtinebant die antecedenti, prius ad meridianum vel horizontem veniunt: quo pacto ὑπολεῖπεθαι intelliguntur, quemadmodum si duo cursores eodem quidem tendant, alter verò altero tardior se relinqui queratur. Itaque causa optica haec nomina peperit. Nam etsi, quod iam dictum, ne primus quidem & quotidianus siderum motus sensibus nudis subiacet, leui tamen ratiocinatione oculi subleuati, iam primum hunc & quotidianum motum ab ortu in occasum facilè notant: secundos verò motus non aliter nisi per diurnorum differentiam. Fallacia horum parens nominum, non alia est, quam si quis propte littus, nauim secundo flumine descendentem, inque ea duos homines videat, quorum alter in prora quiescens stet, altera pro ra ad puppim, contra fluminis cursum ascendat; spectator verò binos illos homines, rei ignarus, duabus distinctis nauibus alterâ tardiori vehi existimet. Aberrabit enim, & qui motus inest homini super eâdem naui, tunc perperam naui ipsi transcribetin contrarium. Et qui haec nomina primum in astronomiam introduxerunt, similiter aberrarunt, existimantes, eundem motum primum in luna, verbi causa, remissiorem esse, quam in sole ignari quod luna proprio motu ipsa primo motui communi (t iam vsitatas hypotheses profitear) contranitatur. Atque haec ferè sunt, quae visus, eumque secuta inscauta ratiocinatio stellis praeter verum affingit, quaeque opticè sunt enucleanda. Appendix de motu Cometarum.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 333","label":"CAPVT. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/333"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 335","label":"CAPVT. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/335"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}