{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 335","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 335","ref":"335","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/335","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/335.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Qui motus Cometae anni 1577 circulis demonstrarunt, difficillimam operam sumpserunt; neque tamen omninò succeßt, quod non rati sint diligentius sibi inquirendum esse. Multo maiares difficultates exponnur, si idem in Cometis caeteris demonstrandum fumant. Mihi in plurilius, quorum descriptas obseruationes sum nactus, succeßit hac viâ leuius: si, quod natura rerum suadet, rectas ipsis lineas tribuerem, quas aequalibus temporibus vtplurimum aequaliter traijcerent, solum initio & fine paulò tardiores, & quieti vicintores, vt & caeterae traiectiones solent. Nam insinuans se motus telluris, circularitatem illis facilè conciliat. Vt ille anni 1577. si recta lineâ è plano trapici Capricorni coortus, versus polum borealem, vel paulò inclinatiori, recta tamen linea, ascendisset; tunc terra, vti Solem quiescentem circumiens, speciem ipsi motus circularis induit, ita eadem opera cometam quasi quiescentem circumiens, (nam ipse ferè tantum in latum tendit hac suppositione) eandem illi speciem circularis motus conciliabit. Ita ille Regiomontani Cometes in linea recta è profundissimo aethere propter terram latus, illam. que admodum propinquè praeteriens, pulcherrimam occasionem inueniet, vnodie in medio apparitionis 40° gradus circuli magni conficiendi, ante & post perexiguum: vbi & causa patebit, cur cauda illo temporis articulo, quo tam velox Cometa fuit, 5or gradus in longitudine aequauerit. Per 22 quarti Vitellionis. Hoc vsi adminiculo quidam de stella anni 1572 affirmarunt, motu rectilineo in profundum aetheris receptam, argumento vsi decrescentis magnitudinis, quibus quidem 4 & 132 quarti Vitellionis seruiebat. Verum opticè quidem rectè illi, si assumpta illis sua concesseris: caeterum quae contra Tycho Brahe libro 1. Progymnasinatum disputauerit ex aliis scientiis solidè & magno iudicio, ea vide apud Authorem.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 334","label":"CAPVT. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/334"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 335-2","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/335-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/335-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}