{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 339","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 339","ref":"339","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/339","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/339.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Cùm verò extremitates radij & corporis Solis ijsdem rectis tangantur (nam per 4 primi capitis, lineę lucis rectę sunt) anguli igitur in puncto fenestellę imaginati, sunt ad eundem verticem, & ęquales. Oculo igitur collocato loco fenestellę, eodem angulo & AC infra, & semidiameter Solis supra cernetur. Subtracta itaque AB vel CK semidiametro ex AK. semidiametro radii, relinquetur AC. quę cum distantia tabellarum exhibet angulum visionis. Nam vt distantia tabellarum ad AC. sic totus sinus ad tangentem anguli, quo corpus luminaris spectatur. Anno 1601. 13. 23. Decembris fuit diameter radii digitus seu partes 72. & insuper partes 38. hoc est in summa ro. dimidium 55. semidiameter fenestellę 8 12. ergò A C 46/. Vt igitur distantia tabellarum 10368 ad 464. ita 100000 ad 451. tangentem arcus 15. 30'. Cuius duplum 31. Hęc diameter Solis in perigeo, cui repetita consideratio mense Decembri anni 1602. consentit. Anno 1602. mense Iunio, eadem fenestella & Regulâ loco aequè obscuro, manifestissimè Solis radius in tabella defecit ab hyberna quantitate. Cumque hyberna quantitas in 12 suos digitos esset diuisa, radius ęstiuus deficiebat proximè / vnius digiti, quantum in hac exilitate iudicari potuit. Cùm ergò tota diameter valeat 31 minuta, hoc est /1/ vnius gradus, ergò 1/ 6* vni62 vnius gradus, siue z2 de ē est 355. de hoc; efficiunt 25 us minuti, hoc est proximè vnum minutum. Et diameter aestiuo tempore est 30 minutorum. Potui sane procedere, vt antea hyberno tempore, sed haec via omnium est tutissima, quia radium aestiuum hyberno in proportione connectit. Anno quidem 1600 mense Iunio, partes radii, Gratii Styriae per eandem fenestellam, eandemque distantiam videbantur mihi 1052. Dimidium 524. hinc ablata semidiameter fenestrae 8 / relinquit 44 1/2. Et vt 10368 ad 442.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 338","label":"Problema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/338"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 341","label":"Problema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/341"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}