{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 342","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 342","ref":"342","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/342","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/342.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Problema III. Diametrum Solis per rimam obseruare. Hoc in Tychonis obseruationibus reperi, cui additum erat Encomium, quod Rectangulum sit magister vniuersae Matheseos. Sit AB planum Horizonti aequè distans, AE paries perpendicularis ad AB. in quo rima GE. luminare DF. Ab summa igitur eius parte F descendit radius per G imum rimae marginem, & porrigitur in C punctum, perpendiculo A proximum. Contra ab imo luminaris margine D. per summum rimae E. radius DE porrigitur in B punctum remotissimum. Vt ergo CA ad totum sinum, sic AG ad tangentem anguli GCA. qui metitur altitudinem summi marginis F supra horizontem. Rursum vt BA ad totum sinum, sic AF ad tangentem anguli EBA. qui metitur altitudinem D. imi marginis supra horizontem. Subtractione igitur minoris arcus à maiori, relinquitur angulus, quem corpus luminaris hic in terris occupat. Bona & haec ratio, si caueri hoc potest, vt in ędificio aliquo EA praecisè perpendicularis in AB sit, & satis alta. Tycho anno 1578. 15. Martij obseruauit Iunij 30. 4' bis 29. 30 semel. Extat inter astronomica Tychonis epistola Moestlini Pręceptoris mei ad consulem, ni fallor, Augustanum, in qua diametrum Solis proximè eandem facit, nisi quòd hypothesi simplicis Eccentricitatis inhęrens, ampliat eam, & in apogeo quidem ait, se depraehendisse eam 29. 36. In longitudine media3o. 11 in perigęo 3145. Nec multum Gemma abludit radio suo, si quid certi tam crasso instrumento inquiri potest. Veteres verò planè quidem mecum faciunt. Testatur de Aristarcho Archimedes, dixisse eum diametrum Solis 1 partem quatuor rectorum, hoc est 30 minutorum. Hipparchus verò (quem sequi Ptolemęum in calculo Albategnius queritur) negabat, Solem ab apogęo in perigęum ad sensum variare magnitudinem. Sanè quia non plus vno minuto: eamque & ipse 30 minutorum supposuisse colligitur, (supra cap. 8.) quantum ex Ptolemęo, eiusque expositore Theone patet. Idem de Sosigene Proclus videtur testari. Primus Ptolemęus à veterum modis obseruandi simul & ab ipsa verissima quantitate diametri luminarium desciuit, absurda metiendi ratione, eaque & incredibili vsus, quem hactenus authores, ipse adeò Copernicus secuti fuere: quapropter eam mensuram supra cap. 7. citra quidem periculum vsurpaui. Sed res certa est, & cuilibet obuia, exploratu, diam etrum Solis in apogęo 30. in perigęo 31 minutorum esse.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 341","label":"Problema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/341"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 343","label":"Problema IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/343"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}