{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 35","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/35.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"IV. Quod moues non perse, id mouet, quia prius ab alio mouetur. Medium mouet visum, non perse, quia colore vacat ipsum. Mouet igitur motum prius ab alio, scilicet coloratum a colore, siue, quod idem est, Color (visibile confessum) mouet medium. V. Color mouet medium ad visum, quod pellucidum dicimus: at color non mouet medium quodcunque, si in tenebris xistat (intelligo, quia in tenebris visio nulla sequitur) Ergo medium tenebrosum non est pellucidum: seu quod idem est, aer & huiusmodi, in tenebris nondum est pellucidus. VI. Cuius tenebrae sunt priuatio, eius lux est habitus, quia haec δοκεὶ ἐναντία. Sed tenebrae sant prinatio pellucidi, vt modo conclusum, ergo lux est habitus seuactus pellucidi. Responsio ad haec argumenta. Primum approbo. Solum hoc obiter addo non debere tam sollicitè cauere Aristotelem, ne visio affectet aliquam γθ.ρν: quasi hoc indignum sit de eo sentire, quod datum est animantibus ad salutem. Omninò namque, quod hoc capite estensum est, lux capitales mimicitias exercet cum omni nateria, praecipuè cum nigrorum samilia, quae sumt quasi materiatae tenebrae. Oculus verò & materia constat, & niger est. Ergò corrumpitur à luce paulatim. Hinc dolor ab inspecto sole: hinc oculorum senium ex parte. AIII. De colorum visione inductio facta est. Instantia verò datur de visione scintillationis oculorum; de visione speciet inhaerentis in spiritibus post remotionem visibilis rei; de visione impuritatis humorum oculi post capitis dolores. Ergò non potest de omni visione concludi: non est igitur conclusio vniuersalis. Sed & plus est in conclusione, quàm in praemißis. Quid tum enim si concedatur semper inter colorem & visum interesse aliquod medium, nondam tamen sequitar, planè requiri medium ad informandam visionem sen ad mouendam visum. Nam cur minùs cernantar colores oculo planè admoti causae redduntur aliae. 1.Si color, hoc est, superficies rei visibilis tangeret oculum, doleret oculus. 2. Vniu saltem oculi psus esse posset. 3. Nec plus de colore cerni posset, quàm quantum intra circulum pupillae foraminis inciudi porest. 4. Pracipuum est, quod per contactum oculi & videndae superficiei, excladituromnu illastratio coloris, sine qua nequit sieri visio: nisi quantum luculae obtinent quorundam antmaiim oculi. 5. subesse insuper aliam causam, quam vel hactenus dictam v.l ristoteles autumat, cur res oculum tangens non videatur, patet hinc quod etiam cum res nimium propinqua fit oculo, quantumuis supersit aliquid medii externi. tamen confusè & penè non cernitur sed circumdatur limbo in discreto & penè vnbratili, cuius rei causa infra capite quinto explicatur.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 34.5-6","label":"34.5 to 34.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/34.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/34.5"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 36","label":"APPENDIX AD CAPVT PRIMVM: ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/36"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}