{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 37","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/37.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Hinc & V. refutatur, quia pendet à quarto. At neque si ex meis principiis informetur, bonum erit, in hunc modum. Lux transit pellucidum, at non transit tenebrosum, quae ergo in tenebris, non sunt pellucida. Nam peritur principium, quia hoc ipsum facit tenebras, cum lux abest à pellucido. Nec pellucidum ab ipso actu nomen habet, quasi non sit eius naturae, quod non actu pellucet. Pelluceret enim si lux adesset. Iam VI. est indifferens. Respondetur ad minorem per distinctionem. Essentia pellucidi quatenus pellucidum non est lux seu praesens, seu absens, sed sola dispositio interna corporis. Tenebrae non priuant pellucidum hac essentia, quare nec lux eam ponit. Sed si pellucidum idem sonet, quod pellucens, tenebrae vtique indicant, non pellucere, lumen igitur nomen ipsi conciliat pellucentis. Sed hoc pacto lumen non est aliud quippiam quàm species à coloribus manans, nec seruit intento Aristotelis, qui τὸ αῶς, actum pellucidi, facit naturâ & intellectu prius specie coloris, prius enim ipsi pellucidum in actum perducitur ab informante φωτ, postea color mouet hoc actu pellucidum, tique speciem sui imprimit. Expecto quid Academici contra sint allaturi, quomedoque honorem sui Magistri (quod ipse non petiit vnquam) verirati praeferre sint attentaturi. Caeterum quisquis es, cui mecum contendere lubuerit, scito indignum hac palaestra habitumiri, nisi Cameram meam sequente capite 2. descriptam fueris ingressus: quae sola Aristoteli defuit. Quam si tu monitus negligas, non eadem excusatio te tuebitur, quae Aristotelem. Infra Cap. 5. Nu. 4 dum examinatur sententia I. B. Portae, inuenies huius disputationis summam & compendium.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 36","label":"APPENDIX AD CAPVT PRIMVM: ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/36"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 37-2","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/37-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/37-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}