{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 375","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 375","ref":"375","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/375","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/375.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Problema XXII. Instrumento ecliptico tempora notare expeditè. Nihil noui, nisi quod vsum instrumenti explico, & quomodo omnia ab vno obseruatore perficiantur, quaecunque hactenus obseruanda occurrebant, demonstratur. Obseruator igitur mensae adstat, transtrum brachio ad motum Solis transferens, regulam verò vel attollens vel deprimens, atque vbi placuerit aliquod momentum omnibus circumstantijs notare, & index rotulae rectè ad radium habuerit, signum facit, & in quadrato Azimuthali, & in transtro, & in regula, qua se mutuo secant, hisque tribus signis eandem notum apponit, postea immoto instrumento numerum seu notam signorum exscribit, & quid index monstrauerit, quid transuersale, quid vmbra in diuisa diametro, addit. Eo facto, rursum se ad aliud momentum aucupandum confert. Ita omnia eodem loco ijsdem manib. & sine titubatione efficiuntur: quod in lucro ponendum, vbi adiutores periti defuerint. Nam insueti plùs turbant, quam adiuuant. In Azimuthali igitur quadrato, Azimuthorum tangentes, in regula secantes distantiae luminaris à vertice, in transtro tangentes eiusdem arcus, inuenientur, legitimâ dimensione particularum adhibitâ: & haec tria probandi causâ ad idem temporis momentum eliciendum adhibentur. Exemplum sequetur in fine capProtheorema ad sequens Problema. Quod via Ellipsis eius, qua Sol pauimentum pingit, per rimam admissus, sit sectio conica.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 374","label":"PARS OFTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/374"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 376","label":"Problema XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/376"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}