{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 376","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 376","ref":"376","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/376","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/376.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Nam via Solis in coelo est circulus, in aequinoctijs maximus, & propemodum circulus (alter enim ab altero nexus nonnihil interrumpit omnimodam circularitatem) in solstitijs tropicorum magnitudine minimus, locis intermedijs intermedius. Iam verò & fenestella nostra & vniuersus terrae globus ad sensum est in axe ad omnes illos circulos dierum naturalium recto. Ergò lineae connectentes fenestellam cum omnibus punctis circuli, quem quoque die Sol perambulat, hoc est, radij Solis vno integro die per idem foramen ingressi, iuncti vniuersi ex omnibus Solis situbus, efformant conum rectum per 1. 4. & 8. definitionem primi conicorum. Sed per eandem primam definitionem, ijdem radij Solis formant etiam intra Cameram seu fenestram, conum alterum, exteriori similem, cum κατὰ κορυρὴν anguli sint aequi. Pauimentum verò ponitur plano horizontis parallelon. Et radij Solis in quocunque situ per foramen ingressi continuantur in pauimentum. Fingantur per totum diurnum circulum multa & continuata Solis corpora, ergò radij ab omnibus simul ingredientur, hoc est, superficies conica ingredietur per foramen. Et illa secatur à plano pauimenti. Ergo communis sectio, hoc est, via, quam Ellipsis solaris toto die describit, est sectio conica. Cùm ergò Sol non occidit, sed horizontem fenestellae stringit, planum horizontis est imae coni illius lineae parallelon, quare sectio hic est parabole per I1 primi Elementorum. At vbi Sol planè non occidit, & omnes radij circumcirca per horas 24. in pauimentum incidunt, sectio est Ellipsis, per 13 eiusdem. Nisi sub polo ipso, vbi haec sectio est circulus, per 4 eiusdem. Vbi verò Sol occidit, planum horizontis non omnes totius circuli radios excipit (non enim illos, qui sunt infra horizontem) & est parallelon alicui plano, quod per verticem coni ductum basin eius secat, circulum nempe diei naturalis. Ergò per 13 primi conicorum, sectio haec est hyperbole, & ad vitandam confusionem, ingemino tibi, quod continuatio Ellipsium in pauimento per totum diem, creet figuram hyperpoles. Idem verum est de extremitatibus seu nodis gnomonum: qui sunt loco fenestrae. Et vt in nostra camera duo coni luminares verticibus coibant, ita in Sciotericis conus luminaris cono vmbratili ad commune gnomonis signum iungitur.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 375","label":"Problema XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/375"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 377","label":"Problema XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/377"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}