{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 40","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/40.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"DEFINITIO. In vna superficie lucente esse dicuntur omnia vel earundem verè, vel diuersarum superficierum puncta, à quibus ad vnum aliquod remotum punctum lineae rectae duci possunt, pyramida facientes, propterea quod pyramis illa perpendiculari planno vnico secari intelligitur. PETATVR. Binas ex eodem lucente puncto ortas lineas illuminatorias, etsi reuerâ concurrant in hac sua origine, si tamen immanem habeant proportionem ad basin, quâ vtraque convectitur, tùm aequidistantibus ad sensum aequiparari. PROPOSITIO I. Si vnicum ad sensum punctum esset, à quo lux spargeretur, radius in pariete rectè obiecto, figuram habiturus esset similem fenestrae, per quam recto illapsu fuit ingressus; eademque proportio foret dimetientium parietis illustrati & fenestrae, quae est discessuum vtriusque à lacente puncto. Est 99. & 100. primi Vitellionis. Paries vel planum esto ABCD. punctum vero lucens E. in sublimi, & fenestra cuiuscunque figurae, quae iam sit FGH. inter vtrumque interiecta; descendat vero perpendicularis per corpus translucidum vt acrem ex E. in vtrumque & O. centrum senestrae FGH.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 39","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/39"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 41","label":"DEFINITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/41"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}