{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 402","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 402","ref":"402","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/402","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/402.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Iam enim his angulis inuentis, constituemus longitudinem & latitudinem visam ad omnia 4 momenta. In paruis enim triangulis LSE probl. 24. dantur bases LS & anguli: quare & latera LElatitudinis, SE longitudinis. Sunt autem bases in primo & secundo momento aequales, quia vtrinque semidiameter deficere videbatur. Distantia igitur seu LS supra inueniebatur 14. 55. In tertio momento, quia quarta pars radii ampliati videbatur deficere, ergò subtrahatur haec à summa semidiametrorum: Vt quia semidiameter Solis 24. Lunae 23. summa 47. quarta diametri Solis 12. residuum ergò 35. in radio ampliato. Manent verò centra loco suo per 12 problema. Et quantum augetur semidiameter Solaris, tantum minuitur Lunaris: itaque & summa semidiametrorum manet eadem, vt & in 28 problemate. Proportio igitur summae ad centrorum distantiam eadem. At quia summa semidiametrorum verè est 30'. 27'. Ergò vt 47 ad 35. sic summa ad centrorum distantiam 22. 40'. In fine verò distantia centrorum aequat summam semidiametrorum 30'. 27. Quamuis subtilitatem hanc exempli tantummodo causâ tracto. Nam rem ipsam quod attinet, memini inter obseruandum mutata esse foramina: itaque paulò fortè alia quantitas fuerit in posterioribus; nec ad hanc amussim omnia respondeant. Sed in exemplo pergo. Cognitas iam bases, vt parùm à rectis lineis differentes, multiplicabimus in sinus angulorum, & reiectis vltimis quinque, prodibunt latitudines, cum sinibus complementorum longitudines visae Lunae à Sole. Quarto. Tertio. Secundo Momento primo post Solem ante Solem Latitudo. 13. 3. Idem prodibit, si compendium problemati 24 subiunctum fueris secutus. Hactenus exemplum per problema 24 traduximus. Iam vt","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 401","label":"Problema XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/401"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 402-2","label":"Problema XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/402-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/402-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}