{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 413","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 413","ref":"413","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/413","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/413.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"In medio igitur, ante horam 53'. 20′ circiter, vnde sublata 44. 6'. relinquunt9. 14' de corpore Lunae in vmbra, paulò plus 3 digitis. Sic igitur & calculus hoc phaenomenon requirit. Similem ferè & Tycho Brahe vidit. Anno enim 94. 19. Oct. mane h. 5. 56. Luna in summo limbi, vel vt in altero obseruatorio pictura excepta fuit, paulum ad dextram obscurari cepit: quamuis is defectus occidentalioribus admodum magnus apparuerit. Luna igitur ab occasu cepit obscurari; & ab eadem plagâ (quamuis Huennae sub terrâ) rursum fuit impleta. Sed in Solaribus euidentior est ratio & quantitas ob parallaxes. Nam si assumpseris angulum visibilis viae Lunae 20 graduum, quantus non semel iam euaserat: secans 106418 diuidens summam semidiametrorum, quae 30 assumatur tantummodo, constituit 28 1/2. reliquum 18 parùm abest à digiti quantitate. Itaque cum in ipso articulo coniunctionis visibilis summa semidiametrorum aequat visibilem Lunae latitudinem, potest tamen digitus deficere. Sufficit autem ad demonstrationem expediendam recensere rursum extrema occasionum, quibus hoc fieri contingit. Rursum igitur vt in Lunaribus, & quantum ad verum Lunae motum, requiritur Lunae latitudo vel septentrionalis decrescens, & Eclipsis in ortu: vel meridionalis decrescens, & Eclipsis in occasu, si Solis Eclipsis ab ortu incipere debet. Rursum si ab occasu definere, Lunae latitudinem vel septentrionalem crescentem esse oportet, eclipsi in occasu, vel meridionalem crescentem, Eclipsi in ortu. Sed quod parallaxes attinet, penes quas est principatus causae: consideranda sunt ea, quae capite nono sunt demonstrata, & inspicienda tabula Copernici angulorum horizontalis. Oriente igitur Ariete incipiunt anguli crescere vsque in Libram, oriente Cancro crescunt maximè. Tunc igitur parallaxis latituFff xis latitudinis decrescit maximè, & Luna, quocunque in signo super horizontem versans, visibiliter in Septentrionem fertur, plus quàm vero motu in Austrum, & multò plus, si etiam vero motu ascendat. Tunc igitur Sole versus occasum existente in parua Eclipsi australi, possibile est fieri, quod proponebatur, vt Sol ab ortu incipiat deficere. Contra septentrionalis parua Eclipsis versus ortum existens poterit ab occasu impleri. Contra oriente Capricorno à Libra in Arietem, minuitur angulus horizontis, augetur parallaxis, Luna visibili motu fertur in Austrum. Eclipses ergò septentrionales in quadrante orientali existentes, incipient ab ortu deficere: Australes in orientali quadrante, ab occasu definent.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 412","label":"Problema XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/412"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 414","label":"Problema XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/414"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}