{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 414","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 414","ref":"414","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/414","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/414.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Verum tamen haec causa tàm est euidens, vt in ipso penè meridie valeat, adiumento caeterarum. Nam in Meridie celeriter Luna retroagitur per visus phantasiam. Itaque ferè tantum in Septentrionem ascendere videtur, in signis quidem idoneis. Anno 1599. 12. vel 22 Iulii manè in ipso exortu Solis visus est exiguus defectus Pragae à Tychone in ipso penè vertice corporis Solaris. Cùm igitur Luna quidem vero motu descenderit versus nodum deuehentem, at contra per visus phantasiam plurimum in Septentrionem fuerit euecta, minutis latitudinis parallaxibus, quippe oriente Leone: igitur minima inclinatio finis ad ortum spectauit. In climatibus igitur australibus, vbi minor defectus, necesse est, ab occasu stetisse defectum à principio ad finem. Anno 1593. 20 Maij Seruestae obseruatus est Sol ad duos digitos ab infra deficere; vergebat defectus initio parùm ad Sinistram, in fine plus. Coepit igitur ab ortu luna motu latitudinis in Septentrionem enitente. Huennae nihil visum est deficere, vt Calculus tempus ostendit H. 2.40. Anno 1588. 16 Februarij Huennae post horam 1'. 32'. meridiei Sol deficere coepit; horâ 2. 51 desiit. Principio defectus pingitur circiter 36° gradibus à vertice ad dextram declinare: qui, cùm ascenderet, ad verticem tamen Solaris corporis non peruenit. Nam in fine inclinatio versus dextram & occasum pingitur adhuc 12. aut 15 graduum. Oriebatur Leo. Lunae vera latitudo Borealis decrescebat; ad visum tamen plus augebatur, minutis parallaxibus latitudinis.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 413","label":"Problema XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/413"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 415","label":"Problema XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/415"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}