{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 416","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 416","ref":"416","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/416","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/416.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Quod autem prior angulus prodit duplo maior meo, ex schematismis Tychonis excerpto, fieri puto ob vitiosam picturam, aut quod ego in metiendo pro duplo perperam simplum pronunciauerim. Planè similis Eclipsis visa est anno 1595. 23 Sept. vel 3 Octob. Moestlinus enim in disputatione de Eclipsibus anno 96 edita, thesi 53. sic describit illam. Initio, paulò post meridiem, oram Solis deficientem à verticali non ad occasum sed ad ortum & gradibus declinasse: defecisse autem 2 digitos & dimidium, nihil vltra, diligenti obseruatione testante. Haec Tubingae. Argentorati, vt reperi in obseruationibus Tychonis, à quodam annotatum est, cepisse ante horam duodecimam, finitam horâ primâ praecisè. Schemata omnia ostendunt, vmbram semper à vertice ad sinistram declinasse. Eandem Ego quoque Gratii obseruaui, cepit mihi praecisè in vertice, cum distantia Solis à vertice 51/. quadrante paruo & ligneo. Cùm tres digiti mihi in radio deesse viderentur, distantia Solis erat 55 avertice. Paulò post declinare videbatur defectus 15 gradibus. Lunae diameter minor Solari apparebat in radio. Vraniburgi finem eius obseruabant hora 2. M5.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 415","label":"Problema XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/415"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 417","label":"Problema XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/417"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}