{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 428","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 428","ref":"428","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/428","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/428.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"ostendit semidiametrum 16'. 10. qualium in apogęo est 15. 15. Ergò summa semidiametrorum 31. 11. Haec est centrorum distantia in principio & fine Eclipseos. Vt autem hęc eadem habeatur etiam in momentis cęteris, nota quod in his problematis ex cap. 2 non semel repetitum est digitos deficientes in ampliato radio numerare veram centrorum appropinquationem. Sunt verò digiti deficientes in radio, partes duodecimae de ampliato radio: Et radius Solis ampliatus, vt supra Probl. 2 indicatum, habuit 105/2. verius 106. In secundo igitur momento & reliquis, quibus notati digiti, particulae hae dantur. Abiectae igitur de 53 semiradio, vna cum 8 / semidiametro fenestrae, relinquunt particulas vsque ad centrum Solis superstites, quae quot valeant minuta, ex enucleato radio habebitur, qui est 89/2. Nam si 89 1/ sunt 30'. 1'. quantum igitur efficient residuae ad centrum? Quicquid hic prodit, ad Lunae semidiametrum adiectum, constituit veram centrorum distantiam. At si summa particularum ex semidiametro fenestellae & digitis collectarum, superat particulas semidiametri radii, excessus in minuta gradus redactus, auferendus erit à Lunae semidiametro, vt rursum vera centrorum distantia habeatur. His sic constitutis, & adhibito angulo, quem vltimo repereramus, constituitur visibilis longitudo & latitudò ad omnia momenta, quae in tabella hac adhibeo. Momento Tertiò manifestè patet, maximam obscurationem fuisse momento 7& 8. cùm Luna nondum esset Soli coniuncta visibiliter, secundum longitudinem. Digiti in radio 6 1/2. in coelo post enucleat. 725.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 427","label":"PARS OPTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/427"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 430","label":"PARS OPTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/430"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}