{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 441","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 441","ref":"441","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/441","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/441","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/441.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Secundi generis radiationes iam zonam nanciscuntur, tanto latiorem, quanto sunt ab I remotiores, proferuntque eius zonae terminos cis & vltra H. Nam eius zonae quam punctum F habet (id autem paulò humilius est termino secundi & tertii generis, vt iam dictum) terminus, ipsi N proximus, est C remotissimus, ibi, vbi ducta ex F contingit CMsphaeram. Terminus sectionum parallelorum vltimus, seu punctum supra F primum est, quod circa N. pileolum nullum relinquit, sed ex ipsa zonaquendam quasi pileum facit. Tertii ergò generis puncta à signo supra F per infinitam lineam ex hac impropriè dicta zona magis magisque faciunt hemisphaerium, adeò, vt si daretur punctum infinitae distantiae, eius radiationes sphaeram in M. G. punctis oppositis tacturae, & hemisphęrium completurę sint. Hic omissa est demonstratio eius, quod radiationes ex O etiam tunc concursurę sint cum axe, cum in puncta ab Nremotiora, quàm est H inciderint; in quibus propositio 10. manente AN axe; locum habere non potest. Sed facilè demonstratur: idque per prop. 9. & schema pręsens. Nam quia parallelus remotissimus LG. refractione peruenit in H. reliqui paralleli omnes, vt KB. in punctum axi seu polo N. propius incidunt, quàm est H, vt in C. parallelorum igitur nullus vltra H versus Gvel M incidet. Si ergò aliquis in punctum vltra Hincidit, non erit ipsi AD parallelus, multò minus digrediens ab AD versus D plagam: nam illę omnes intra NHcadunt, relinquitur ergò, vt concurrentes cum KkK AD, versus D plagam. Et id erat demonstrandum. Hac eadem demonstratione vtere etiam ad sequentis pr. 16. plenariam demonstrationem.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 440","label":"SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/440"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 442","label":"SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/442"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}