{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 64","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/64.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"PROPOSITIO XI. Caeterùm externa valuarum palpebrae conformatio signum potiùs est quàm causa, facultatis huius in singulari oculo: cogitandum de interna & genuina causa. Ac vnam quidem iam dedi, quae ferè sufficeret, corrugationem vueae & contrariam dilatationem, nisi Medici affirmarent, esse hunc in hac tunica motum etiam ob copiam vel debilitatem lucis: de quo vide infra cap. 5. Quartò itaque considerandum, quòd in humoribus oculi certa sit densitatis & tenuitatis ratio, ipsi oculo de se probè nota. Cùm igitur & aer, quo mediante fit visio, & lux, quę videtur, suas densitatis rationes supra obtinuerint: consentaneum est, ineßse oculo vim vtriusque, & aeris & lucis, seu densitatis seu raritatis metiendae. PROPOSITIO XII. Sed ab aere argumenta plura collecta in lucem dirigemus. Etenim videtur oculus à videndi officio ferè decisurus exaequato medio pellucido cum humore oculi, vt si oculus infra aquam demergatur. Ideò & omninò factus albugineus in spirabili animantium genere, ad res in aere, non in aqua cernendas. Propterea piscibus, vt per aquas perspicerent, crassior & durior humor est datus, pene os non humor. Par est itaque credi, humorem albugineum primas in oculo tenere vel ideò, vt sit differentia pellucidorum aeris & oculi. Potuisset enim natura, nisi hoc spectasset, lucem per foramen vucę apertum intromittere. Quamuis etiam ex figura idem elucescat. Nam cùm rotundus sit, multa contingunt, radiis lucidis ex aere in rotundum densius ingredientibus refractè, quae non possunt fieri, oculo aquis obruto, vbi exaequato humore albugineo cum ambiente medio, superficies albuginei rotunda annihilatur. Ad minimum igitur inest oculo sensus huius tenuitatis aeriae, eo modo, quo rerum omnium, quibus assueuimus, sensum penitus infixum habemus. Vide prop. 3. 4. lib. 3. Vitellionis. Supra verò prop. 6.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 63","label":"NOTA ET CENSVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/63"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 65","label":"PROPOSITIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/65"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}