{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 65-2","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 65-2","ref":"65-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/65-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/65-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/65-2.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"PROPOSITIO XIII. Quintò si densitatem lucis oculus sentit (per praecedentem) attenuationem quoque & condensationem eius necesse est, vt sentiat, quae quidem intra oculum sit, eumque quodammodo contingit. Cùm profunditatem humores insuper obtineant, per quam haec attenuatio per prop. 6. cap. 1. perficitur. Dum enim per hanc profunditatem lux transit, in certa proportione spargitur (caeteris paribus, & remota iam consideratione coactionis, quae fit per figuram densiorum humorum) tenuiorque euadit in profunditate, quàm erat in primo ingressu. Quamuis oculus, etiam argumento vsus latioris illustratae superficiei in profundo, de extenuatione lucis intra oculum facta statuere possit: quia supra p. 7. huius capitis ipsi tribuebamus sensum attactae à luce quantitatis superficiei. PROPOSITIO XIV. His ita per quatuor praecedentes probatis, iam demonstratione Geometrica euincam, (quod pro. 9. probabiliter tantum stabilitum fuit) ab oculo singulari, adminiculo altiorum facultatum, & per humorum oculi paßiones à densitate lucis ceu per instrumentum, percipi & comparari punctorum rei visae distantias, ad quas est sensibilis diameter oculi. Primò enim punctum quodlibet radiat in orbem, per 3. primi capitis: quare & in latitudinem oculi radiat, quae latitudo, seu totius oculi, seu foraminis vucae, non est insensibilis ex hypothesi. Deinde visus percipit & densitatem tenuitatemque specierum seu lucis ex puncto per radios allapsae per 12. huius capitis, & earundem intra profunditatem oculi quantitatem attenuationis per 13. huius capitis. Tenet autem assuetundine profunditatem humorum suorum. Sit ae ediameter pupillae, ei parallelos γ δ. tantum distans, quantum patitur oculi profunditas. Igitur à terminis aß spargantur a γ. βdinclinatione minoris ae, 8 maiori: concurrent ergo γα.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 65","label":"PROPOSITIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/65"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 66","label":"PROPOSITIO XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/66"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}