{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 7","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/7.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Proparttrea corpora ipsa, cum per sese suarum superficierum finibus continerentur, nec sese ipsa multiplicare possent in orbem; varijs suit praedita virtutibus, quae nidulantes quidem in corporibus, seinsis verò paulò liberiores, & materiâ carentes corporeâ, sed sui quadam constantes materiâ, quae dimensiones suscipit Geoinetricas, egrederentur, orbemque adfectarent: vt pręcipuè in Mignete, sed & in multis aliis clarè apparet. Quid mirum igitur, si principium illud omnis in mundo ornatus, quod diuinus Mosesquasi quoddam Creatoris instrumentum, ad figuranda & vege anda omnia, die statim primo in materiam vix conditam intreducit: si hoc inquam principium, & res in toto corporeo mundopraestantissima, matrix animalium facultatum, vinculumque corporei & spiritualis mundi, in leges easdem transiuerit, quibus mandus erat exornandus. Sol itaque corpus est quodpiam, in eo hac sese rebus omnibus communicandi facultas, quam lucem appellamus; cui vel ob hanc causam medius in toto mundo locus, & centrum debetur, vt aequabiliter perpetuò sese in Orbem totum diffunderet. Solem omnia alia, quae lucis sunt participia, imitantur. Ex hac consideratione quasi quaedam propositiones fient, quae sunt apud Euclidem, Vitellionem, & caeteros inter pr.ncipia.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 6","label":"CAPVT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/6"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 7-2","label":"PROPOSITIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/7-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}