{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 76","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/76.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"At verior ratio iubet inuenire circulum, qui contineat rationem curuitatis, quam habet sectio in s puncto repercuissus, (habent autem aliam atque aliam huiusmodi mistae lineae) Sit quantitas κβ, & ducta ex β ipsi eδ perpendiculari, quae sit 1βx centrum circuli ponetur in linea βκ, conjungeturque βκ eritquie locus imaginis, vbi β continuata secat nx sc: inμ. Hîc facilè vidies etsi maneat Brepercussus locus, proinde & * Pratio curuitatis, &? oculus, discedat verò visile,longius in linea βη, semper perpendicularem ex n, in punctum à ) remotius incisurum, proinde & locum imaginis semper longius à 1 versus exteriora. Adeoque hęc differentia tandem in infinitum abit. At multùm refert ad rationes specularias, hîc non in dubio suspensum teneri. Sed satis de loco imaginis; quae quidem consideratio necessaria plamè fuit ad sequentia: da veniam Lector, si alicubi plus de paralipomenis ad Vitellionem, quàm de Astronomiâ fuimus solliciti. Scio naturalem methodum postulare, vt agatur initio de natura lucis eiusque affectionibus, repercussu & refractione, secundo de Oculo, qui refractione constat, denique de Catoptrica seu Imagine, quae visoriarum facultatum soboles est. Hoc si fuissem secutus, multa hoc capite rudia & anticipatae notitiae praeterire potuissem; ipseque adeò contextus propositionum arctioribus vinculis & formâ magis Geometricâ constitisset. At mihi ad fidem Lectori faciendam satius est visum, seriem ipsam mearum inuentionum sequi; simul Catoptrica haec paralipomena sub iugum refractionum explicandarum mittere, & sic haec quoque quadamtenus in astronomicum seruitium trahere; ne praeter institutum libri, in solium regium collocentur, ipsumque scopum totius operis complecti videantur: quod factum fuisset, si naturalem Methodum essem secutus.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 75","label":"PROPOSITIO XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/75"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 76-2","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/76-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/76-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}