{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 78","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/78.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"30 Cùm itaque sit AB10000O. & ABF7O. & AF superet FB. spatio DE. Agamus ergò per Falsi, & sit FAB45*. 30'. Erit AFB 64. 30. quare vt sinus AFB. ad AB. sic sinus FAB ad FB. & FBA ad FA. Prodit ergò FB 79023. & FA1O411I. quarum differentia 25088. debuit verò esse 28558. Ergò FB respectu FA nimis est longa. Minuitur, si angulus FAB minuatur. Haec vna positio est. Sit iam secundo FAB. 44. 29. Erit AFB 65. 31. quare FB 76931. FA 103262. differentia 26331. debuisset esse 28558. Vides, imminutione anguli FAB per gradum I .1. profecisse nos ad debitum per 1243. Abfuimus etiamnum per 2227. Ergò adhuc duobus ferè gradibus est minuendus angulus ille, qui nobis repraesentare debuit refractum. Et contra refractio ipsa totidem, nempe 3. ferè gradibus augenda, vt fiat 27. 30. propior illi priori in inclinatione 80. Non metitur ergò speculum hyperbolicum angulos refractionum per diuersas inclinationes. Et in genere, quia BArepraesentat perpendicularem in aquam, quaeque ex B. excitatur ipsi BA ad rectos, repraesentat radium superficiei aquae parallelum seu horizontem: sciendum, quod in hyperbola circa verticales incidentias anguli repercussuum subitò augeantur, circa horizontem verò parùm, & citò fiant maximi. In refractionibus aliter: crescunt enim versus horizontem cùm anguli refractionum, tùm incrementa ipsâ angulorum. Quare mensuram refractionum inter focos hyperbolarum frustrà quaerimus. Possis ergò iam statim augurari, quia hyperbole oppositum faciat refractionibus, Ellipsin Hyperbolae oppositam eadem facturam cum refractionibus, & sese mensurae accommodaturam. Quod quidem & inde verisimile reddi videtur, quod hoc pacto analogia medio refractione carenti speculum sphaericum concauum tribuit, in quo radii ex centro elapsi & refracti coincidunt, nec angulos vllos claudunt. Sit B focus Ellipseos, A focus lus in altitudine triginta graduum, etiamnum sexta pars sit horizontalis refractionis, quod vel ipse Tycho damnet, qui hos angulos aliter ab experientia sit dimensus: adeoque aliquas refractiones prope ipsum etiam verticem venturas.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 77","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/77"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 79","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/79"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}