{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 86","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/86.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Et notandum in hoc modo, si CK. FN. GM. BLcontinuentur, concurrere illa rursum in puncto eodem. Continuentur enim CA & NF. donec concurrant, sitque concursus punctum R. & connectatur G & B cum R. dico RGM. rursum esse vnam rectam, sic & RBL. Nam triangula RAFNHF sunt inter parallelas RA. HN. quare RAF. FAN anguli sunt similes, & ARF. HNF. & qui ad F communis est. Tota ergò triangula sunt similia. Sed triangulo RAF & triangulo RA G commune latus est RA. & angulus RAF maior est angulo RAG. quantitate anguli FAG. Et F. G. puncta stant in vna recta perpendiculari ad RAQ, quo pacto trina puncta trianguli vtriusque determinata sunt, vt non possint esse alia, qua haec singularia. Vicissim triangula FHN GIM habent etiam aequale latus IM. & HN. quia sunt hae paralleli inter parallelas DE & LK. Et FHN angulus maior est angulo GIM. itidem quantitate anguli FAG. idque accidit in angulis similibus. Nam RAF. FH Naequales sunt, sicut & RAG. GIM. Et tertio G. Fanguli rursum stant in perpendiculari super MI. vel NHaequale latus, & respondet HFII angulo RFA. in quo prius idem acciderat. Ergò, vt est triangulum RAG ad RAF triangulum in lineis & angulis, ita erit & MIG ad NHF. sed similia NHF. RAF. Similia igitur etiam RAG. MIG. Sed habent latera RA. IMparallela & IG. GA in vna recta, & G communem verticem. Ergò RGAMGI sunt aequales anguli, quare & MGR erit vna recta. Eodem modo probabitur & RABLDB similia esse, & LBR rectam. Patet ergò quod monueramus. Hic modus refutatur experientiâ: nam anguli refractionis rursus AC. perpendicularem, vt HF Cfiunt nimis magni respectu horizontalium. Et si refractionum angulos ex Vitellione & Tychone examines, punctum R. directorium refractorum BO. GP. FC. non est vnum, sed circa horizontem altissimum supra A. in Vertice coincidens cum A. Exploret hoc seu calculo seu circino, cuicunque ocium est.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 85","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/85"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 87","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/87"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}