{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica xvi","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica xvi","ref":"xvi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/xvi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/xvi.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Binae hae partes geminis quasi alis, quod Plato dicere solitus est, subnixae, in coelum euolant, Geometria & Arithmetica, quarum vtrag, quidem vtrique dictarum partium, magis tamen Geometria contemplatrici, Arithmetica practicae parti famulatur. Summus itag. Astronomiae apex in partem desinit Arithmeticam, quae Tabulas motuum, & inde deriuatas Ephemeridaes complectitur. Pars Geometrica multas sub se habet alias pro diuersitate materiae, quam in Astronomia Geometrica sinceritas induit. Cum enim, vt ab ouo rem deducam, in demonstrationibus Astronomicis duo sint principiorum genera, alterum Obseruationes, alterum Axiomata Physica seu Metaphysica. Circa Obseruationes quidem tres partes Astronomiae oriuntur, prima Mechanica, Instrumenta tradens, obseruandis motibus coelestibus idonea, modumque vtendi: quam Phoenix ille Astronomorum, Tycho Brahep. m. ante quinquennium edidit: altera Historica, Obseruationes ipsas complexa: cuiusmodi exquisitißimarum Obseruationum, annos propemodum 40. praeteritos complectentium, libros 24. Lector sciat à Tychone relictos esse, quos opportuno tempore in lucem prodituros spero. Quia vero omnis obseruatio coelestis fit mediante luce vel vmbra, mediaque stellas inter & oculum distinctas habent affectiones, & quae in coelo obseruamus, vel motus sunt, quorum species retrogradatio, statio &c. velarcus, hoc est, anguli ad visum; vel corpora lucida; omniaque ista in Optica scientiae considerantur; hinc oritur tertia pars Astronomiae Optica, quam in praesens tradam, repetitis breuiter & quasi in principiorum parte, quae de hac re vel vetera Vitellio ex professo, vel noua Tycho Brahe sparsim tradidere.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica xv","label":"ALIVD EODEM SENSV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/xv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/xv"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 2","label":"ALIVD EODEM SENSV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}