{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nive sexangula 16","citation":"Kepler, De nive sexangula 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/16.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"De nive sexangula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"An hanc adsciscemus dispositionis huius causam, quod in hac sola dispositio est sibi ipsi vndique similis, & puncta contactuum distribuuntur aequaliter, in caeteris nequaquam. Etsi enim vt supra dictum, globi singuli à duodenis alijs tanguntur, at spacia interglobos alternis triangula & quadrangula sunt: hic omnia vndique quadrangula Illic diametri quidam duo oppositorum contactuum sese secant orthogonaliter, reliqua quatuor non item: hic omnes tres diametri sese secant aequaliter & orthegonaliter. Illic connexis extremis diametrorum fit cuboctoedron, hic Octaedron intra sphaerulam quamlibet. Praestantia quidem hinc patet dispositionis directae prae obliqua: at causa nondum comparet, quae sphaeras hac potius quam illa ratione disponat. Num facit hoc frigus? At quomodo? Nam si quid agit condensat aut penetrat materiam qua hiat illa, aut qua debiliter resistit. Et vt largus sim directam quidem in profundum dispositionem causari peßit descensu rectilineo, versus terram: aet in transuersum vnde haec directio? Restat igitur, vt calor internus vaporis hanc guttarum dispositionem cubicam efficiat: si modo est cubica ipsorum dispositio, hoc est, si Nihil nostrum est Aliquid. Huc autem deuoluta re, iam perinde est, sine calor quamlibet gut. tam scipso in formam Octaedri disponat: siue totam materiam in seriem stellarum ordinatam dispescat, atque ita singularum sphaerarum internam dispositionem per externam vniversarum seriem adtuuat. Neutrobique casu ordo existere potest tam constanter, vbi confusio, vt hic quidem, in procliui est. Sed & argumenta sunt, vt potius credamus singulas guttas, sine ope externi contactus scipsis disponi. Etenim, si figura singularum o riretur ab ordine & contactu mutuo plurium, necesse foret, omnes in vicem aequales esse stellulas. Iam vero magnum inter eas cernitur discrimen magnitudinis. Ipsa quin etiam multarum ordinatio, multum habet insolentiae Nibil MemineNihilitaque pro fecimus, nisi pateat modus, quo calor internus gutris prae itam vapidam in tribus diamotris, forma octaedrica vel cerrè sexa ctum, de uigula firmet, vt ad eas fiat materiae per condensationem collecten.","prev":{"citation":"De nive sexangula 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/15"},"next":{"citation":"De nive sexangula 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/17"},"credit":{"text":"Kepler, De nive sexangula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_sexangula","quality":"ocr"}}