{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nive sexangula 20","citation":"Kepler, De nive sexangula 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/20.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"De nive sexangula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Cum enim Animi sint quaedam exemplaria Dei Creatoris, certè in Dei Creatoris mente consistit Deo coaeterna figurarum harum veritas. Amplius cum certissimum sit, ipsos etiam animopenitissima sui essentia recipere quantitates, sine materia Physica, an cum ea, non disputo: consentaneum est, siguratas potius recipere quantitates, quamrudes: si figuratas, quarefiguras regulares, solidas, quia animi sunt non superficierum sed corporum solidorum, Est autem inter regulares solidas prima, Cubus, primogenita, parens caeterarum. Eius verò foemina quasi quaedam est Octaedron, habens tot angulos, quot cubus plana, eorumque centra, quibus singulis singuli respondent ex Octaedro Anguli. Portiuncula itaque materiae vapidae deserenda, si figuram deberecipere, quod iam fecimus consentaneum, primum cubum arriptet, eiusque socium Octaedron Quorsum supra etiam materialis alludebat neceßitas, globorum aequalium in vnum aceruum confusorum. Confundebantur enim & adumbrabantur in punctis contactuum rudimenta cubi Octaedrique. At cur Octaedri figuram potius quam Cubi? An quia Cubus est figura dilatationis, Octaedron collectionis? Iam verò & materia & vis calorisica colliguntur impetita hostiliter à frigore. Vnde verò certum sit, illam esse dilatationis figuram, hanc collectionis: Nempe quia octo anguli, quibus illa foris diditur, ijdem in hac intus centrum circumsistunt eodem numero. Etenim si cubo adimas angulos suos octonos resectos lateribus aequalibus, introrsumque componas planè constitues Octaedron. Et Cubus in plures, se: in octo angulos diffunditur, Octaedron in pauciores, puta sex Alunt gemmari, Naturalia in Adamantibus inueniri Octaedra, perfectißimae & limatißimae formae. Id si est, multum nos confirmat. Nam facultas animalis, quae in terra indidit Adamanti formam Octaedri, ex penitissimo sinu suae Naturae depromptam, eadem cum vapore progressa de terra, figuram eandem indidit & Niui ex vapore illo consistenti. Quanquam, quod decussationem trium diametrorum attinet, in ea non magis inest Octaedri quam cubi forma. Illic anguli, hiccentra planorum connectuntur huiusmodi tribus diametris; illic anguli diametrorum ad centrum, hic angulus qui corpus finit exprimitur. Frustra igitur detotius figurae election e satagimus, vbi est vtriusque rudimentum saltem.","prev":{"citation":"De nive sexangula 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/19"},"next":{"citation":"De nive sexangula 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/21"},"credit":{"text":"Kepler, De nive sexangula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_sexangula","quality":"ocr"}}