{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nive sexangula 23","citation":"Kepler, De nive sexangula 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/23.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"De nive sexangula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"In circulo enim commodissime fieret, at quia circelli vacua spacia relinquunt, ideo circuli similior eligitur figura. Verum huic causae iam supraefuit opposita inaequalitas stellularum, quarum aliquae minutissima sunt, racliis etiam exilissimis & simplicibus, sine villis. Quod est argumento, non magnam aliquam vaporis planiciem simul coire in ninem sedscor sim planiticulas, minimas, alias postalias, easque inaequales Non habet ergo locum consideratio exclusionis vacui, quae regnat tantum in diuisione integrae superficier in sexangula aequalia. Itafiet vt secunda & tertia causa è numero deleantur, nisi quatenus ad primam redigi possunt, vtformatriis, sum. tas sexangulum eligat, nulla materiae spaciorumque necessitate coacta, sed solum decentia hac inuitata, quod alias sexangulum struat planiciem excluso vacuo, sitque (ex iis figuris, quae idempossunt circuli similima. Quarta quidem causa sic nuda consistere nequit. Nam alba lilia trinis senisque effigiantur foliis, & sterilia non sunt: eodem modo mul ti Calyces florum fere sylnestrium. Nisi forte hoc discriminis sit, quofructus sub flore quinquangulo enascitur carnosus vt in pomis pyris que, aut pulpaceus, vt in rosa, cucumeribus seminibus intra carnem vel pulvam abditis At sub flore sexangulo nilenascitur, nisi semein sicco loculo, estque velut in flore fructus. Aut est hoc forte discrimen, quod nullus flos sexangulus in arboribus & fruticibus, sed in herbis & ferè bulbaceis. Velconsi deret alius ipsos succos an aliquod in ijs discrimen secundum figuras florum Res mihi nondum comperta est, itaque sufficiat leuiter admonuisse alios de hac quarta causa Proquinta causa faciunt opera huius formatricis facultatis alia, vt Crystalli, omnes sexangulae, cum Adamantes Octaedrici sint raris simi. Sed Formatrix telluris facultas non vnam amplectitur figuram, gnaratotius Geometriae, & in ea exercita. Vidi enim Dresdlae in aede Regia cuistabulo nomen, exornatum Abacum aere argentoso, ex quo quasi efflorescebat dodecaedron anellanae parnae magnitudine, dimidia parte extans. Extat & in descriptione thermarum Bollensium Icosaedri pars anterior inter fossilia. Itaque verisimile est hanc facultatem formatricem pro diuerso humore, diuersam fieri. In vitriolo crebra est figura cubica Rhombica. In Nitro sua est figura. Dicant igitur Chymici, an in Niue sit aliquid salis, & quod nam salis genus, & quam illud alias induat figuram. Ego namque, pulsatis Chymiae foribus, cum videam, quantum restet dicendum, vt causa rei habeatur: malo abs te, Vir solertißime, quid sentias, audire, quam disserendo amplius fatigari. Nihil sequitur FINIS.","prev":{"citation":"De nive sexangula 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/22"},"next":null,"credit":{"text":"Kepler, De nive sexangula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_sexangula","quality":"ocr"}}