{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nive sexangula 6","citation":"Kepler, De nive sexangula 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/6.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"De nive sexangula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"In resolutione verò figurae non habent locum Idenim habet figuram ex se quod scipso terminatur, cum termini figuram constituant: vapor resolutione facta, ex generibus humidorum est, & fluit, hoc est, scipso non terminatur, nullam igitur figuram retinet, doneccondensetur in niuem velguttam. Cum igitur constaret, causam inditae figurae sexangulae esse penes agintem, dubitatum porrò fuit, quod nam id esset agens, & quomodo ageret, num vtferma insita, an vt efficiens extrinsecum: num ex necessitate materiae efficeret figuram sexangulam, an ex suanatura, puta cui congenitus sit vel archetypus pulchritudinis quae est in sexangulo, vel sinis notitta, ad quem ista forma conducat? Vt pateat harum quaestionum discrimen, vtamur exemplis nobilihus: sed geometricem descriptis. Nam ad quaestionem nostram pluri. mu factet excursus iste. Siex Geometris quaeras, quo ordine structi sint Apum alucoli, respondebunm, erdine sexangulo. Simplex est responsio ex intuiti simplici foraminum scu portarum, laterumque, quib. efformantur alueoli. Circumstant.n alueos singulos, sex alij, singulis laterib. de intermedio singuli communicantes. At vbi fundos alueorum fiteris contemplatus singulos trinis planis in obtusum descendere videbis angulum. Fundum hunc, (carinam potius nuncupes) cum sinis alueoli laterib. copulant sex alij anguli tres altiores trilateri, planeque similes imo carinae angulo, tres humiliores quadrilateri interiecti. Praeterea considerandum esi geminum esse Alueolorum ordinem, portis auersis in contraria, posticis inter se contiguis & stipatis, angulis carinarum singularum ordinis vnius, inter angulos tres trium carinarum ordinis alterius insertis, ea arte, vt alueus quilibet non tantum sex lateribus communicet cum senis alveis in eodem ordinecircumstantibus, sed etiam trinis in fundo planis cum tribus alijs alueis ex ordine auerso.","prev":{"citation":"De nive sexangula 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/5"},"next":{"citation":"De nive sexangula 7.1-4","label":"7.1 to 7.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/7.1"},"credit":{"text":"Kepler, De nive sexangula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_sexangula","quality":"ocr"}}