{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dioptrice 12","citation":"Kepler, Dioptrice 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/12.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Dioptrice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"At nunc Perspicillum omnia haec adeò ob oculos collocat, ut planè timidum esse oporteat, qui tali fruens aspectu, etiamnum dubitandum existimet. Nihil est certius, quam partes lunae meridionales plurimis ijsque immensis scatere montibus, partes verò septentrionales, depreßiores quippe, lacubus amplißimis defluentem à meridie humorem excipere. Quae prius Pena produxerat Optices beneficio patefacta dogmata, illa à tenuibus visus adminiculis originem trahentia per longas ratiocinationes inter se nexas demonstrabantur, sic ut Rationi potius humanae, quam Oculis transcriberentur: at hic iam Oculi ipsi nova veluti janua coeli paQuod si cui tefacta in conspectum rerum abstrusarum adducuntur jam super novis hisce observationibus lubeat etiam Rationis vim excutere: quis non videt, quam longè contemplatio Naturae sua pomoeria prolatura sit; dum quaerimus, Cui bono in Luna sint montium valliumque tractus, marium amplißima spacia; & an non ignobilior aliquae Creatura, quàm homo, statui poßit, quae tractus illos inhabitet. Nec minus deciditur hinc, & illa quaestio, quae penè cum ipsa philosophia nata, exercetur hodie à nobilißimis ingenijs, Poßit ne Terra moveri, (quod Theorica doctrina Planetarum valde desiderat) sine gravium ruina; aut sine turbatione motus elementorum. Nam si Terra à centro mundi exulet, metuunt nonnulli ne aquae, globo Terrae deserto, in mundi centrum refluant. Atqui videmus & in Luna inesse vim humoris, depressas ejus globi lacunas obsidentem: qui globus quamvis in ipso aethere circumducatur, extra centra non mundi tantum, sed & Terrae nostrae, non tamen quicquam impeditur copia aquarum Lunarium, quo minus ad centrum sui corporis tendens, Lunae globo constans adhaereat. Itaque Optica reformat vel hoc Lunaris globi exemplo doctrinam gravium & levium; confirmatque hic introductionem meam in commentaria Martis motuum, Habent Samiae philosophiae cultores (liceat enim hoc cognomine uti ad indicandos ejus inventores Pythagoram & Aristarchum Samios) etiam contra apparentem oculis immobilitatem Terrae paratum in Luna praesidium. Docemur quippe in opticis, si quis nostrum in Luna esset; ei omninò Lunam, domicilium suum, penitus immobilem, Terram verò nostram, Solemque & caetera omnia mobilia visum iri: sic enim sunt comparatae visus rationes.","prev":{"citation":"Dioptrice 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/11"},"next":{"citation":"Dioptrice 13","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/13"},"credit":{"text":"Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice","quality":"ocr"}}