{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dioptrice 17","citation":"Kepler, Dioptrice 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/17.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Dioptrice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"At si usus fueris Oculari quod plus quam millies multiplicat superficiem, apparebunt tres globi distinctißimè, & qui sese quasi tangant invicem; nec plus dirempti à se mutuo censebuntur, quam tenuißimi & vix conspicui fili latitudine. Atque en inventum lovi satellitium feniculo verò decrepito duos servos, qui incessum illius adjutent, nunquam à lateribus illius discedentes. Circa reliquos Planetas novi nihil comperi. Haec Galilaeus. At ego si habeam arbitrium, non ex Saturno silicernium, ex socijs globulis servulos illi fecero; sed potius ex tribus illis junctis tricorporem Geryonem, ex Galilaeo Herculem, ex Perspicillo clavam; qua Galilaeus armatus illum altißimum planetarum & vicit, & ex penitißimis naturae adytis extractum inque Terras detractum nostrum omnium oculis exposuit. Lubet equidem nido detecto, contemplando quaerere, quales in illo avicula: qualis vita, si qua vita, inter binos & binos globos sese mutuo penè contingentes; ubi non Tres caeli spacium pateat non amplius ulnas, sed vix latum ungem in circulum undique dehiscat. An verè Astrologi Saturno tutelam metallariorum transcribunt, qui Talparum instar sub terris degere assueti liberum rarò hauriunt aërem sub dio. Etsi paulo tolerabiliores hic tenebrae, quia Sol, qui tantus illis apparet quanta nobis in Terrâ Venus radios per discrimina globorum perpetuò traijcit, adeò, ut qui in globum alterum insistunt, a reliquo velut à laqueari tecti; illi ab hujus sui tecti eminentijs, in lucem solis exporrectis, veluti à quibusdam titionibus desuper illuminentur. Sed adducenda frena menti liberis aetheris campis potitae; si quid fortasse posteriores observationes diversum ab illa priore narratione, & immutatum tempore, renuncient. Videbatur sibi Galilaeus in fine Epistolae finem imposuisse narrationibus de planetis, novisque circa eos observationibus. At semper perspicax Haec Epistola Galilaei, cujus summam cape latinis verbis. Tempus est ut aperiam rationem legendi literas, quas ante aliquot septimanas misi transpositas. Tempus inquam nunc est, postquam de re ipsa sum certißimus factus, sic ut ne tantillum amplius dubitem. Scias igitur quod circiter tres menses à quibus Veneris stella videri potuit, inceperim per Oculare ad illam cum diligentiâ respicere; ut quod mente tenebam indubium, ipso etiam sensu comprehenderem.","prev":{"citation":"Dioptrice 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/16"},"next":{"citation":"Dioptrice 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/21"},"credit":{"text":"Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice","quality":"ocr"}}