{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dioptrice 38","citation":"Kepler, Dioptrice 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/38.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Dioptrice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Sit ea superficies obversa oculo. Et collocetur oculus in F propinquo puncto, & in C. re motiori. Sint autem in superficie AB, puncta DE, ad quae ex Foculo propinquo ducantur linea FD, FE, comprehendentes angulum DFE, quo angulo & quibus lineis comprehendatur visibile. Dico oculum Cremotiorem, majori angulo indigere ad idem visibile, si fuerit longinquum, comprehendendum. Educantur enim ex D. E. refracti usque ad visibile DG, EH. Quod si ex C non majori angulo, videbitur illud visibile longinquum, videatur igitur aequali, & ipsis FD, FE ex C parallelae in superficiem ducantur CA, CB ut ACB & DFE sint aequales. Cum igitur CA, CB magis inclinentur super superficiem AB, quam FD, FE; magis igitur refringentur CA, CB, quàm FD. FE, per X. Quare refracti ipsorum CA, CB (& propter hoc & per XXXIV.) concurrent cum refractis ipsorum FD, FE, alternis: quia CA, FD paralleli, ut & CB, FE. Concurrant, & sint puncta concursuum G. H. Et ipsorum CA, CB refracti sint AG, BH. Cum igitur positum sit, visibile videri angulo ACB, videbitur & comprehendetur refractis AG, BH. Videtur verò, & comprehenditur etiam refractis DG, EH. Ergo visibilis termini necessariò erunt G. H. Et sic visibile non longinquum erit, sed propinquum; quod est contra assumpta. Non videbit igitur oculus in C, visibile hoc, radijs CA, CE, & angulo ACB, aequali ipsi DFE, sed lineis exterioribus, puta CI, CK, & angulo ICK, majori quàm ACB vel DFE: ut ipsorum CI, CK refracti IL, KM propemodum paralleli ipsis DG, EH excurrere poßint, ad comprehensionem punctorum extremorum visibilis longinqui.","prev":{"citation":"Dioptrice 37-2","label":"XXCII. PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/37-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/37-2"},"next":{"citation":"Dioptrice 39","label":"XXCIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/39"},"credit":{"text":"Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice","quality":"ocr"}}