{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dioptrice 6","citation":"Kepler, Dioptrice 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/6.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Dioptrice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"PROPOSITIO. Radij penetrare possunt angulum linearem Prismatis triangulo aequilatero formati ex vitro vel Crystallo. Sit intra Prisma sectio AB Caequilatera. Duc ipsi BC parallelam DE, quae sit radius aliquis. Dico ei patere exitum utrobique & in D & in E in aërem. Est enim ABC, ac proinde & ADE gr. 69. Complementum seu distantia à vertice D puncti in DA superficie est 30', minus quàm 429. Exibit igitur ED in DF. Sic etiam è regione exibit DE in G. XVI. AXIOMASENSVALE. Colores Iridis jucundissimi oriuntur, cum refractio est tanta: idque tàm si oculi transpiciant, quàm si Sol transluceat. XVII. Sole prisma irradiante tria genera radiorum resultant, Sincerus, Vitri colore, & Iridis coloribus. Sit enim F. Sol Is radiet in D. Hic quasi dividitur radij Solaris densitas, quae minima sui parte repercutitur RAM in DI, & anguli ADI, aequali ipsi BDF, quo illabitur. Sincerum igitur radium, sed tenuem per DI vibrat in I. Sincerus est, quia in vitro tinctus non est: cuius corpus non ingre. ditur. Potior autem pars de densitate ipsius FD penetrat D & refringitur in DE. In E verò rursum dividitur, ratione densitatis. Potior enim pars transit E, & propter geminam magnam refractionem colores Iridis jaculatur in G. Residuum ipsius DE tenue admodum repercutitur à superficie AC in EM, quòd si DE paulò obliquius in AE incidit, obliquius igitur in EM refringitur quàm hic. Nam si minuas DEA, erit & minuendus MEC, ex lege repercussus. Et sic denique EM in BC rectus incidet, itaque nihil in M refringetur. Cum autem FD hoc pacto bis pertransierit corpus vitri, quippe semel in DE, iterum in EM, exiens rectà per M, radium vitri colore jaculatur in K, rectius tamen è regione ipsius A. Nam docemur ex Opticis, radios lucidos tingi in medijs coloratis.","prev":{"citation":"Dioptrice 5","label":"AXIOMA OPTICVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/5"},"next":{"citation":"Dioptrice 7","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/7"},"credit":{"text":"Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice","quality":"ocr"}}