{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dioptrice 78","citation":"Kepler, Dioptrice 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/78.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Dioptrice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"sit arcus PQR aequalis & similis arcui BCD, & Q punctum medium, terminique PR connectantur, rectà secante perpendicularem OQ S in V, quae significet alteram planam lentis superficiem, in quam omnes ipsi OP paralleli sint perpendiculares. Igitur in PVR nihil refringentur manebitque concursus in S. Iam igitur patet, lentes, quarum altera sesquidiametro CF, altera diametro QS concurrere facit parallelos, esse diversae craßitiei, cum sint convexitate similes & aequales. Illa habet craßitiem minorem CK, haec majorem O V. Differentia utriusque est sinus versus arcus BK. Quare nihil mirum, quod in illa intervallum concursus, habet tres semidiametros, in hac duas tantum, per CXXXI. Elucescet autem veritas propositionis etiam sic. Avertantur in schemate prop. XXXIV. Circuli BCD, BKD à parallelis, manentibus punctis BD: Vt ita paralleli primum incidant in cavum densum BKD: ij divergent per corpus versus BCD convexum densi per XC: at si per corpus paralleli mansissent, ut in schem. prop. XXXV. concurrissent post convexum duabus semidiametris per prop. XXXV. Sed quia divergunt versus BCD (ut si convergerent in altero schemate versus PQR.) aequum igitur est ut post S. concurrant longius per XI. scilicet in F. Idem etiam in schem. Prop. XXXV. facile est probare. Si enim PQR obvertantur parallelis ij intra corpus convergent, ac si vellent post tres semidiametros concurrere ut in BCD versus F. Convergendo igitur igitur transeuntes corpus, & incidentes in terminum ejus planum. ad eum inclinantur, quare jam in plano & refringuntur, quaelibet à sui puncti perpendiculari. Cumque respectu totius lentis abnuant & à se mutuò intra corpus, & à suis perpendicularibus, refracti igitur in aëre foris tantò magis inter se coeunt, fugientes à perpendicularibus suis singuli. Et sic non mirum quòd citius coeunt, quàm post tres semidiametros, scilicet in S. Et haec demonstratio evincit in genere propositum. Interim parvula est diversitas, cujus causa non datur accurata demonstratio. Potest autem qui vult uti numeris ad explorandam insensibilitatem, uti supra p. XXXIV. & ipse feci. CXXXIX.","prev":{"citation":"Dioptrice 77","label":"PROBLEMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/77"},"next":{"citation":"Dioptrice 79","label":"PROBLEMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/79"},"credit":{"text":"Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice","quality":"ocr"}}