{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dioptrice iv","citation":"Kepler, Dioptrice iv","ref":"iv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/iv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/iv.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Dioptrice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Eis igitur ut consulerem, quaedam hic tradidi brevius, alia prolixius, nonnulla alijs verbis concepi; definitiones terminorum, quos usurpo geometrica libertate, continuo numero inter propositiones, oportunis locis recensui; schemata (quae sunt Geometrarum genuinae literae) plura addidi. Quâ operâ si non omnem obscuritatem sustuli, spero Philosophiae studiosos imbecillitati meae aliquid condonaturos, operamque hanc boni consulturos. Porro in hanc curam eo potissimum tempore incubui, quo ingenium meum lamentabili quodam frigore torpens, Sol munificentissimus praesentiae Rmae. & Sa. Cis tuae concalefecit, clementissimaque Eius alloquia & hortatus crebri, veluti Mercurius aliquis, è somno excitarunt. Ejus denique Mathematici & Cubicularij Nobilis D. Ioannis Zuckmesseri, jucundissima simul & ingeniosissima machinamenta manuaria, vitrorumque expolitiones artificiosissimae, quibus R. S. C. Tuam mirificè delectari videbam, ad ejusdem veluti officij aemulationem provocarunt. Quod si me non impellerent hae singulares causae ad Dioptricen hanc meam R. & S. C. Tuae dedicandam: tunc vel sola illa in genere sufficeret; quod Mathematici libelli ut remoti à vulgi captu, eoque contempti, nemini rectius offeruntur, quam qui de illis judicare possunt; quos acri ingenio à Natura instructos, amor philosophiae & meditatio ad perfectam harum rerum cognitionem provexit.","prev":{"citation":"Dioptrice iii","label":"iii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/iii"},"next":{"citation":"Dioptrice v","label":"v","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/v"},"credit":{"text":"Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice","quality":"ocr"}}