{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dioptrice viii","citation":"Kepler, Dioptrice viii","ref":"viii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/viii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/viii.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Dioptrice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Sequitur hoc idem etiam ex proportione corporis telluris ad orbem lunae satis perceptibili. Etsi enim dißimulemus orbes Eccentricos, terramque in centro omnium orbium collocemus: eo ipso tamen superficies terrae satis longo intervallo à centro Sphaerae lunae, quod ipsa suo centro occupat, obsistit: rursumque ad superficiem Terrae quam nos inhabitamus descendent radij stellarum, obliquè secantes orbem lunae, contingetque ut ij refracti turbent certitudinem aspectus. Nondum egressus Penaex hujus pulcherrimae demonstrationis vestibulo, improvidè nimium impingit, discrimen tollens non tantum orbium inter se, sed etiam aëris & aetheris: dumque materiam aetheris eandem facit cum materia hujus quem spiramus aëris, docet ipso etiam lapsu suo, quanti intersit ambulantis in Philosophiae palatio, Optices oculos benè apertos habere. Eodem enim argumento, quo discrimen tollitur orbium inter sese, vicißim discrimen stabilitur aëris hujus, & qui ei paulo supra montium culmina succedit, aetheris. Etsi enim observationes astronomicae non turbantur multiplici aliqua ratione refractionum inter sese variè implexarum, qualem orbium discrimina & soliditas requirerent, si essent; turbantur tamen uniformi quadam ratione refractionum, quando sidera horizonti appropinquant: quae refractiones aliunde esse nequeunt, quàm ex superficie aëris hujus quem spiramus: adeo quidem, ut in Astronomiae parte optica hinc etiam altitudinem illius superficiei à superficie Terrae potuerim investigare. Provocat Pena ad experientiam, inducto teste oculato, Gemma Frisio cum baculo suo astronomico, qui negavit à se ullas refractiones esse deprehensas. Nimirum Penae tunc nondum erat cognita admirabilis industria summi Artificis Tychonis Brahe; qui partim operarum multitudine, partim instrumentorum magnitudine & subtilitate modicum illud assecutus est, quod crassum Gemmae instrumentum, hominisque unius & solitarij attentionem effugerat. Et adduxi ego in Astronomiae parte optica pro refractionibus testes Braheo succenturiatos ex antiquitate, eoque integros & incorruptos. Audio D: D. Helisaeum Rostinum problema mihi proposuisse solvendum de sole 14. dierum spacio citius justò à Batavis in septentrionali Terra viso. Librum ejus non vidi per hos tumultus. Admoneo tamen, quaestionem hanc à me per Refractiones aëris expeditam in Astron.","prev":{"citation":"Dioptrice vii","label":"vii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/vii"},"next":{"citation":"Dioptrice ix","label":"ix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/ix"},"credit":{"text":"Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice","quality":"ocr"}}