{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 111","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/111.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Sunt enim in globo Telluris duo puncta ex oppod sitis ejus partibus, quae mathematicè sumpta non moventur, sed per totam Terrae volutionem sub duobus coeli punctis oppositis quiescunt, ut & linea connectens ista terrae puncta inter se. Partes superficiei vicinae punctis hisce, volvuntur in circulos parvos, & sic tardè, partes remotiores, in circulos majores & sic celeriùs; partes loco praecisè intermedio, in circulum maximum, & sic celerrimè. Quae causae te cogunt turbinationem istam Telluris aquabilem & circularem ponere? xperientia observationum coelestium. Braheus utes batur armillis, hoc est circulis perfectis, sic erectis, ut axis eorum ad unguem super plana ipsorum staret erectus, per centra illorum trajiceretur, inque polum mundi dirigeretur: Linea visiva, incidens in aliquam certam stellam, procedebat ex uno aliquo puncto gnomonis, attingens extremum armillae marginem. Igitur attendens ad transitum stellae per partem magnam sui circuitus, numerare solitus est partes armillae, ultra signum immobile volutas cum stella transeunte; & adscribere horae minutum, etiamque minuti partes, ex Automatis Clepsydrisque praesentibus. Semper igitur minuta temporis respondebant proportione certa, quantitati volutorum arcuum, semper stella in eodem armillae margi ne circumire visa est, nunquam ab illo discedere extrorsum, nunquam post illum abscondi. Ae quabilis igitur & circularis motus, est unica hujus apparentiae causa. Suffragatur & ratio. Cum enim figura Terrae sit sphaerica, motus convolutionis aliusquam circularis circa axem ei non pulchrè competet.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 110","label":"PARS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/110"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 112","label":"PARS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/112"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}