{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 115","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/115.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Praestant autem id hoc argumento: Vel enim visibile est id coeli punctum, habens unam ex stellis fixis; tunc nocte hiberna illuni, 16. horas longâ, quoties quis per dioptram suspiceret, semper eandem visurus esset stellam: id adeo & toto anno. Vel nulla notabilis stella est in illo puncto; ut hoc aevo fit; & tunc fiat collatio stellarum quae sunt vicinae puncto quod monstrat stilus, nam si earum una semper aequali intervallo distet apuncto in quod dirigitur stylus, jam superior illâ, jam ad latus, tum inferior, tunc stilus certò dirigetur in unum aliquod punctorum circuli, qui per id intervallum circa stellam describitur. Observetur igitur etiam secunda stella; si etiam illa semper aequali intervallo circa punctum styli videtur circumire, tunc non possunt esse plura quàm duò coeli puncta, in quae stilus dirigi potest: nam bini circuli non secant se in pluribus quam duobus punctis. Si tertia stella accesserit, non sita in eadem rectâ cum duabus prioribus idem faciens quod illae: jam omni dubio sublato, stilus & axis terrae in unicum certum coeli punctum redactus erit. Terni enim circuli, quorum centra non in eâdem recta, non coeunt in pluribus quàm in uno puncto. Num igitur particoeli Vis inest magnetica, Terrae axem in se dirigendi, aut Terrae ipsi, dirigendi se in hoc coeli punctum? Non: nam non dirigitur axis hodie in aliquam stellam, & vix unquam in stellas ipsas, ut plurimum in loca coeli vacua, quae non possunt esse subjectum aut fons virtutis magneticae, ob extremam coeli tenuitatem: Sed nec omnibus saeculis axis eôdem dirigitur, sedspau latim in succedentia loca; ut in quinto argumento jam est dictum.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 114","label":"PARS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/114"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 116","label":"PARS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/116"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}