{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 126","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/126.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Sic enim etiam ex sexangula figura cellulatum, rectè concludimus, Apes fictrices esse anima praeditas & geometriae suo modo capaces Geometriae extraneae & coelestis, quae consistitin radiorum concursu, & perceptio, & secundum illam a gitatio materiae subterraneae. Nam Terra exsudat met eora ad praescriptum Aspectuum, quorum rationei formales sunt merè Geometricae. Sic enim & illud animal, quod movet pedes ad leges alicuius cantilenae, rectè concludimus & percipere cantilenam, & mensuram intelligere, denique ab Anima regi. Etsi haec omnia habet & percipit anima Telluris, nstinctu primaevo, non discursu & ratiocinatione & profectu, ut hemines. Vbi perhibes exemplum occurrere, in quo rotationem globo praestet Anima? In globo solis, quem & convolvi in suo spacio & Anima praeditum esse, in doctrina Theorica comprobabitur. Si anima est in Terra, sub quam igitur speciem animae eam refers? Constituit ipsa peculiarem speciem; nec enim cre scere facit Terram, nec sentire, nec ratiocinari, veluti per discursum, sed tantùm movet, & promovet dicta opera, omnia solo instinctu expediens. 6. Dic argumenta ducta à fine motus? Etsi hoc sciverunt Physici & Coryphaeus Peripateticorum Aristoteles, corporum coelestium circulates motus finem in se ipsis habere, nec illa moveri propter aliud aliquid, quàm propter hoc ipsum, ut moveantur: sensus tamen oculorum nos docet, id non universaliter de motibus omnibus circularibus intelligi & concedi posse: Testatur enim experientia; non secus, atque nubila tranat aquila, non tantum ut exerceatur, sed primariò, ut praedam nanciscatur; sic etiam primum motum contingere, ut Telluris partes successivè omnes calore solis potiantur, & ne si motus hic non esset, telluris alterum Hemisphaerium uratur, alterum perpetuo gelu rigeat.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 125-2","label":"125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/125-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/125-2"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 127","label":"127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/127"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}