{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 147","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 147","ref":"147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/147.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Transit igitur per polum Horizontis, at ducitur per Tenith, ergo Zenith est polus Horizontis. Vnde hoc evenit oculis, ut putent planitiem terrae cohaerere ipsi coelo, & sic secare Sphaeram, cum sint tanto intervallo ab inbicem romota, coelum & terra? Quia cùm distantia non sit objectum visus primarium, ut docent optici, sed per ratiocinationem comprehendatur ex multitudine interjectorum corporum visibilium: inter coelum & extrema Telluris aspectabilia, nihil interjicitur: quare visus adminiculo destitutus est, agnoscendi distantiam hanc. Cum ergò sphaera materialis sit effigies Mundi, ut is incurrit in oculos, non debuit aliud esse in illa circulus Horizon, altud globus Telluris in Sphaera medio; sed planum connnuum, transiens per ipsum centrum, ut visio repraesentaretur. Debuit equidem, at fieri non potuit, si planum Horizontis fuisset integrum, ut sphaera in eo moveretur. Itaqu, planities horizontis repraesentatur forinseest pertusa, ut det locum Sphaerae. Horizon sic expressus repraesentet nihil. apparentem sectionem sphaerae in duo Hemisphaeria, interiora vero hujus planitiei exempta, nulli sint asui praetereâ, facile ijs Sphaera carere potuit. Tolla. Telluris verò globulus in medio nihilominus appenditur, cùm ob geographiam, tum ad monendum quadamtenus & de origine Horizontis, & de contempta Terrae exilitate. Qui tamen vult, is in circulo plano, aptato ad internam sphaerae amplitudinem, depingat loci sui, in quo versatur, visibilem horizontem, id est, regionem, eumque in sphaera fixum, centro & Horizonti exterius vircumposito respondere faciat. Cujusmodi circulus est Horizon respectu superficies sphaericae? Girculus, sphaerae maximorum unus, quia percentrum sphaericae superficiei transit. Quodnam centrum habet circulus Horizon Mundanus?","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 146","label":"HORIZON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/146"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 148","label":"HORIZON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/148"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}