{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 240","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/240.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":146,"text":"Recense omnes Gariemtes haerùm morarum per omnes tres sphaerae positiones In sphaera recta, seu apud illos qui habitant sub Aquatore, omnium stellarum arcus superi sunt aequas les inferis, sic ut quaelibet 12. horas super Horizontem moretur, 1. infra. In Obliquis sphaeris quibus eadem est altitudo su cuique, poli, sicut stellae uni non orientes alteri non occidunt & vicissim, sic etiam stellae uni stringentes Horizontem quasi occasurae cum non occidant, alteristringunt itidem Horizontem quasi oriturae, cum non oriau tur: ex orientibus verò stellae declinationis majori hinc septentrionalis inde Australis dies habent longio res, noctes breviores contrariae declinationis contral rium, usque ad illas quae in Aequatorem incidunt, quae solae dies noctibus aequant, inde quo majorem declinationem plagae contrariae habuerint, hoc nox illarum longior, dies brevior: Denique, quibus sunt aequales declinationes plagarum contrariarum, illae in eodem loco Terrae, rationes & mensuras dicrum & noctium permutatas habent, ut unus dies aequetur alterius nocti.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 239-2","label":"DOCTRINAE SPHAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/239-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/239-2"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 240-2","label":"240","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/240-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/240-2"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}