{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 301","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 301","ref":"301","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/301","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/301.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Horizontem, quamdiu manet infra eum, si sit in illius semicirculi sine, se post semestre. 8. Quod incrementa dierum vel noctium, sint in aequinoctijs celerrima, in Solstitijs tardissima. Quia cum Ecliptica in sectionibus obliquissima sir. declinatio ibi celerrimè crescit, in Solstitijs vero cunctatur consistens, donec ex crescente fiat decrescens. Declinationis Gero quantitatem sequitur distantiae dierum naturalium, & differentia sectionis eorum ab Horizonte; sequitur ean dem & differentia ascensionalis, varians diei noctisque mensuras. Habentne longa illae noctes aliquas tenebrarum medelas? Multae sunt causae, quae lucem absente Sole locis illis prorogant, tenebras in angustum redigunt. Primum omnis portio Solis illuminat, quantulacunque sit. Incipit igitur dies populari aestimatione, desinitque etiam cum Solis centrum 15. minutis est infra Honzontem, haec causa sedecim dies adijcit tempori, quo Sol videri potest, preximè intra Polares. Deinde sit propterefractiones in aere, vt Sol interdum solito citius orri videatur. Itaque Batavi 14. diebus ante tempus Solem conspexerunt, cum intra Polarem hyemarent. Tertiò Crepuscalum potissima parte noctis tam longae durat, quia Sol non profundè illis mergitur in diei nostrae medio; nec vltra 70. dies sunt, quibus extincta sunt loris sub polo crepuscula. Quartò Sole penes ipsos latente, Luna quoties permeat arcum extantem circa Solis oppositum, apud ipsos pleno orbe pernoctat; & tunc quidem diutius, quando ab Ecliptica in septentrionem evagatur. Quintò habet & polus septentrionalis octi dui lucrum, prae Australi, quod adijcit diei suae longae Sexto addunt aliqui Chasmata ignita, coutinua ferè nescio an ab experientia certa. Dixisti supra duo esse Horarum genera, aequinoctiales & Temporales sen Καρικας, dic jam quid sit ὡρα καιρικὴ?","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 300","label":"LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/300"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 302","label":"302","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/302"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}