{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 304","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 304","ref":"304","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/304","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/304.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":155,"text":"Idem tribuitur Atheniensibus, puto quia nox in sumpta à magistratibus, qui in dies permutaban tur, meditatione earum rerum, quas sequenti die sua πρυτανίας agerent, aut quod dies mensis secundum Lunam agerent, quae Vesperi occidente Sole ap parere incipit. Redolent eundem morem etiam horologia Italica & Bohemica, quae 24. horas aequales à principio noctis incipiunt, terminantque in Occasum Solis sequetem. Orientis populi, vti dictum, cum Oriente Sole diem dieique horas computabant, quod totum Νυχθήμερον, à die tanquam potiori denominetur, cujus naturale principium in ortu Solis. Quam numerationem horarum Romani sunt imitati, moris Authores inter Babylonios Chaldaei Astrologi, fuisse e videntur Iudaeorum septimanam imitantes, cujus dies septem inter Planetarum dominia distribuerunt, finiebantque imperium cujusque Planetae cum nocte in or *Solis. Et numerat sic etiam Epiphanius ferias septimanae cum Christianis, eo quod Christus jam orituro Sole resurrexerit, quae praecipua Christiani dogmatis est professio. Hinc est, quod vigiliae festorum quae fiunt noctu, adscribuntur in Calendario Romano diei quae festum antecedit.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 303","label":"303","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/303"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 305","label":"305","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/305"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}