{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 307","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 307","ref":"307","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/307","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/307.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Recentiores igitur, vt concinnius disponerent horas, nec injuriam cuiquam Planetarum facerent, contendunt, aliam esse faciendam horarum distributionem, sic vt illae etiam intra vnam & eandem diem observentur inaequales, & illae solae aequales, quae meridiem, quaeque mediam noctem aequalibus circumstant interstitijs, sic vt in exemplo allegato meridiana saltem hora sit dupla ad horam mediae noctis, caeterae versus ortum & occasum paulatim ad aequalitatem reducantur, sic vt vltima diei sit paulò longior primâ noctis, & circa ortum & occasum toto anno temporales ab aequinoctialibus minimum differant: qua ratione futurum, vt in aequinoctijs Temporales horae rursum sint eaedem cum aequalibus seu aequinoctialibus. Alij, quibus ratio ista operosa videtur, contendunt, magis esse consentaneum, naturam sequi in hac inaequalitate, & omnium plane dierum totius anni horas inter sese inaequales statuere, sic vt ascensio obliqua cujusque dimidij signi in Ecliptica, seu graduum 15. à loco Solis initio facto metiatur vnam horam temporalem: qua ratione in aequinoctio vernali brevissimae essent horae circumstantes ortum; longissimae, quae circumstant occasum; essetque inaequalitas horarum per diei partes ambulatoria, annuo circuitu. Cordati verò Astrologi, qui naturae etiam respectum habent, haec dominia Planetarum aspernantur; itaque & distributionum harum subtilitatem ociosam asse censent.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 306","label":"306","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/306"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 308","label":"DE CREPVSCVLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/308"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}